« »
 
PROBABILIS 1, PROBABILIS 2, PROBABILIS 3.
[]« 1 probabilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 512c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBABILIS1
1. PROBABILIS, Rectus, bonus, approbatus. Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 1 :
Sicut erat vitæ Probabilis et facundiæ singularis.
Concilium Toletanum IV. can. 4 :
Probabilis vita atque doctrina extiterit.
Et can. 35 :
Presbyteros Probabiles et Diaconos mittat.
Privilegium Ecclesiæ Corbeiensis ann. 846 :
In ipsa porro electione regularis auctoritas conservetur,... ut ille præponatur... quem sanioris consilii, licet pauci numero, fratres elegerint, et quem vitæ meritum et sapientiæ dignitas Probabilem reddiderit.
Anonymus in Vita S. Ruthberti Episc. lib. 4. cap. 9 :
Quidam Anachoreta Probabilis, nomine, etc. Voluntas Probabilis,
in Concilio Valentino can. 4. Probabilis pœnitentia, in Regula cujusdam cap. 21. Probabilium Patrum traditio, apud Anastasium in S. Hadriano pag. 118 :
Clerici Probabilis vitæ et doctrinæ,
in Concilio Wormaciensi ann. 868. can. 49. Ita vocem hanc passim ea notione usurpant Cod. Theodos. leg. 44. de Episcopis (16, 2.) leg. 3. de Fide Catholic. (16,1.) leg. 16. de Decurion. (12,1.) leg. 7. de Cohort. (8,4.) etc. præterea Hincmarus Remensis Epist. 7. ex Labbeanis, Concilium Ravennense ann. 997. cap. 3. Appendix ad Concilium Salegunstadiense ann. 1022. et aliquot alii Scriptores laudati a Filesaco ad Vincentii Lirinensis Commonit. pag. 90.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probabilis, Præstans, insignis. Epist. Ludovici Balbi ad Ludovic. Reg. German. ann. 878. apud Mabill. tom. 3. Annal. Ben. pag. 212 :
Mittimus vobis pro arrabone cavallum viribus et velocitate, non statura et carnibus, Probabilem, et sellam, qualem nos insidere solemus ; ut nos fortitudine et utilitate, non luxu et inanitate delectari noveritis.
Probabiliter : Ita voces μετὰ δοϰιμασίας, vertit vetus interpres Concilii Nicæni can. 13. Vide leg. 9. Cod. Th. de Legatis. (12,12.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probabiliter, Recte, sapienter, ut par est. Epist. Innocentii III. PP. ann. 1204. ad Philippum Reg. Franc. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 463 :
Auditis itaque literis, quas tu et quidam Barones tui.... super variis articulis destinastis diversas querimonias continentes.... responsiones ipsius (Legati) fecimus explicari, easque tibi Probabiliter moderatas præsentibus literis mittimus interclusas.
[]« 2 probabilis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 512c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBABILIS2
2. PROBABILIS, Habilis, idoneus. Charta Otton. M. ann. 968. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 382 :
Post autem hujus (abbatissæ) defectum, de ceteris, si quæ Probabiles ad eandem dignitatem fuerint, licenter abbatissa constituatur.
[]« 3 probabilis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 512c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBABILIS3
3. PROBABILIS, Probus, legitimus. Charta Otton. III. ann. 992. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 328. col. 2 :
Ravangero Epternacensis ecclesiæ venerabili abbati concessimus, ut in eodem loco Epternaco faciat monetam, in qua nummi Probabiles, sicut in aliis locis regiæ potestati subditis percutiantur.