« »
 
[]« 2 processio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 517a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCESSIO2
2. PROCESSIO, Lis, causa, Procés. Gregorius M. lib. 4. Epist. 40 :
Secularibus indesinenter causis adstringitur, assiduis Processionibus occupatur, et quotidie negligit legere verba Redemptoris sui.
Senator lib. 6. Epist. 17. in formula Referendariorum :
Quale est enim in tumultuosis Processionibus nostris nulla permixtione confundi, aut minime tantis clamoribus impediri ?
Ita recentiores Græci προόδους usurpant. Nicephor. CP. :
Προόδων οἴϰους οὔς Ῥωμαῖοι Σέϰρετα ϰαλοῦσι.
Sunt autem Secreta ædes, in quibus jus dicitur. Vide Processus 3. et Glossar. med. Græcit. col. 1247.