![[]](img/image.png)
PROCESSORES, Qui ex processione sunt et in ea cum cæteris procedunt. Ordo Romanus :
Post Episcopum Presbyteri, deinde Monachi, deinde Schola, deinde omnes Processores, et Mansionarii, et intrant in Secretarium.Alibi :
Suntque ibi parati Processores, Acolyti duo cum candelabris, etc.Rursum :
Procedat Episcopussicut mos est solennibus diebus ad Missam cum Processoribus suis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Processores ii potissimum nuncupati videntur, qui in processionibus ea
deferunt, quæ in iis deferri solent ; qua notione vocem Processio usurpari diximus
supra. Id præterea firmat Pontificale Eccles. Bisunt. apud Marten. de ant. Eccl. discipl.
pag. 311. ubi de ablutione pedum in Cœna Domini : Diaconus autem præparat se sicut in diebus festis, tam ipse quam cæteri Processores cum candelabris et thuribulis, et veniens capitulum legat Evangelium.Vide Procedentes.