« »
 
[]« Processores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 517a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCESSORES
PROCESSORES, Qui ex processione sunt et in ea cum cæteris procedunt. Ordo Romanus :
Post Episcopum Presbyteri, deinde Monachi, deinde Schola, deinde omnes Processores, et Mansionarii, et intrant in Secretarium.
Alibi :
Suntque ibi parati Processores, Acolyti duo cum candelabris, etc.
Rursum :
Procedat Episcopus[] sicut mos est solennibus diebus ad Missam cum Processoribus suis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Processores ii potissimum nuncupati videntur, qui in processionibus ea deferunt, quæ in iis deferri solent ; qua notione vocem Processio usurpari diximus supra. Id præterea firmat Pontificale Eccles. Bisunt. apud Marten. de ant. Eccl. discipl. pag. 311. ubi de ablutione pedum in Cœna Domini :
Diaconus autem præparat se sicut in diebus festis, tam ipse quam cæteri Processores cum candelabris et thuribulis, et veniens capitulum legat Evangelium.
Vide Procedentes.