«
2 procurator » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 521b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCURATOR2
2. PROCURATOR, Qui convivio excipit, vel convivium apparat. Regula Templariorum cap. 14 :
Post prandium vero et cœnam, semper in Ecclesia, si prope est, vel si ita non
est, in eodem loco, summo Procuratori nostro, qui Christus est, gratias ut decet cum
humiliato corde referre stricte præcipimus.
Hinc
Procuratorem Regni
Francorum sese inscribit Theobaldus Comes Blesensis in Charta ann. 1156. in Tabulario
Ecclesiæ Carnotensis n. 66. in Tabul. S. Martini de Campis, et apud Rogerum Hovedenum pag.
524. id est
Senescallum seu
Dapiferum ; quod
Dapiferi Regii munus sit
circa mensam regiam et ejus apparatum. De Dapifero intelligendus, ni fallor, Adalbero
Laudunensis Episcopus in Poemate ad Robertum Regem Francorum, ubi ironice ait :
Ut Procurator Regis mundana ministrans,
Sit piger, ignavus, modica virtute repletus,
Hic aliena petat, repetat sua, nil tribuendo,
Et jugiter maneat divisus sorte jugali ;
In Regis hæredipetæ non spes sibi constet.
P. Carpentier, 1766.
Procurator Animarum, Qui procuratorem agit in foro ecclesiastico, Gall. :
Procureur en
l'officialité, sic dictus quod in eo de rebus, quæ ad animam spectant, agitur.
Instr. ann. 1391. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 113. col. 2 :
Item quod
dictus Petrus, post recessum a studio, fuit procurator in curia Romana
aliquo tempore, deindeque venit Ucetiæ, et ibi fuit Procurator animarum cujusdam
episcopi Uticensis, in cujus officio deservivit pauperrime per aliqua tempora.
Pariag. inter reg. et episc. Tricastr. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 393.
art. 18 :
Si aliqui ex comensalibus et domesticis delinquant,... officialis,
locumtenens, duo notarii curiæ spiritualis, clavarius curiæ prædictæ, procurator
fiscalis, Procurator animarum, et tres servientes curiæ prædictæ spiritualis,
etc.
Non idem ergo atque
Procurator anniversariorum, ut augurabatur doctus
Editor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Anniversariorum, Exactor redituum pro anniversariis assignatorum, Officium laicis viris commissum,
ut videtur, in Ecclesiis de Romanis et Gratianopolitana. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist.
Dalph. pag. 127 :
Item... quod bajuli ecclesiæ et Anniversariorum Procuratores,
possint authoritate propria pignorare debitores anniversariorum in censivis et feudis
dictæ Ecclesiæ de Romanis.
Charta ann. 1307. ibid. tom. 2. pag. 133 :
Considerantes, quod portus de Clasio quem nos (Decanus et Capitulum
Ecclesiæ Gratianopol.)
et Procurator Anniversariorum nostrorum ad manum nostram
tenemus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Procurator Draperii, Qui res ad pannificam artem pertinentes agit. Constit. Mss. Jacobi II. reg.
Aragon. ann. 1321 :
Ordinamus quod aliquis juvenis vel Procurator draperii, vel
alicujus alterius, qui cadat (vadat)
extra civitates vel villas vel loca,
ubi domiciliatus fuerit,... non habeat, nec possit exhigere vel habere pro suo salario,
nisi tantum xij. denarios Barchinonenses.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Duplarum, Officium in Ecclesia Valentina, qui mulctas, quæ
Duplæ nuncupantur,
colligit ; sub quo alter erat
Procurator etiam
Duplarum dictus, qui absentes
canonicos ob idque mulcta puniendos, notabat. Epitome Constitut. Eccl. Valent. inter
Concil. Hisp. tom. 4. pag. 198 :
Portiones designantur, quæ dari debent Episcopo
celebranti, canonicis,... canonico Procuratori Duplarum et anniversariorum, tum et
beneficiato Procuratori duplarum pro appunctatione, nec non duobus bursariis.
Vide
Procurator parcitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Ecclesiæ, Qui ejus bona administrat et tuetur ; unde
Procuratores Ecclesiæ dicti
Æditui, quos
Marguilliers appellamus. Gesta Aldrici Episc. Cenom. apud Baluz. tom.
3. Miscell. pag. 33 :
Exemplaria amborum in his reperiantur schedulis præceptorum,
et in hoc inveniantur inserta libello, quatenus ex hoc Procuratores jam dictæ sedis
Ecclesiæ, si necessitas fuerit, adjutorium et recuperationem habere valeant.
Statuta Eccl. Traject. ann. 1290. in Batav. sacra pag. 168 :
Item prohibemus ne
sacerdotes et Procuratores Ecclesiarum calices, et sacra vasa,... pignori
exponant.
Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 562 :
Johannes Peris sen. et
Johannes Baily Procuratores ecclesiæ parochialis de Acle.
Officium monasticum apud Ingulf. pag.
886.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Fidei dicitur in foro Inquisitionis, qui in eo partes publicas agit, quomodo in
Parlamentis Procurator Regius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Fiscalis, Fisci Præfectus,
Procureur fiscal. Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric.
tom. 3. SS. Jun. pag.
xxvi :
Procurator Fiscalis qui continue nostram
sacram curiam sequi teneatur, instituatur ; qui facta et causas
in ipsa curia promoveat atque prosequatur.
Adde Conc. Hispan.
tom. 3. pag. 654. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Judex, Qui alterius nomine jus dicit. Charta Amedæi Comit. Sabaudiæ ann. 1360 :
Mandantes tenore præsentium Magistris et Receptoribus computorum nostrorum,
Judici Procuratori Beugesii,... quatenus, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ubi legendum opinor,
Judici et Procuratori ; et procuratorem fisci intelligendum esse.
P. Carpentier, 1766.
Procurator Major Franciæ. Charta ann. 1340. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 240 :
Ad dictos diem et
locum discretum virum magistrum Raymundum de Dyosido jurisperitum, procuratorem regium
dictæ senescalliæ (Petragoricensis)
fecimus adjornari super contentis in
dictis litteris regiis processurum ; qui procurator regius, dum citaretur, respondit
quod ipse non erat procurator in causis tangentibus patrimonium regium, sed dumtaxat
Procurator major Franciæ, et quod nullus alius de patrimonio regio se intromittere
potest : et ideo dictam citationem non admisit.
Idem videtur, qui nunc
Procureur Général nuncupatur.
P. Carpentier, 1766.
Procurator Mercaturæ, Qui causas ad mercaturam spectantes prosequitur et curat. Arest. ann. 1384. in
Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 83. r° :
Certa lite pendente inter procuratorem
nostrum pro nobis ex una parte et Procuratorem mercaturæ et nonnullas mulieres aleca
Parisiis in halis ad detaillum... vendentium ex altera... Dicto Procuratore mercaturæ et
harengeriis prædictis dicentibus ex adverso inter cætera, quod ab omni tempore dictæ
harengeriæ pisces et aleca in dicto loco et platea libere... vendere
consueverant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Parcitatis, Ærarii ecclesiastici Præfectus, qui bona ecclesiæ procurat et colligit, ut
Canonicis ea viritim distribuat. Locus est in
Parcitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Pauperum, Qui bona pauperibus legata administrat. Chartul. Latiniac. :
Hæc omnia
supradicta post mortem meam relinquo ad usus pauperum in elemosina, ita ut Procurator
pauperum, id est custos elemosinæ omnia in potestate habeat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procuratores Præpositurarum, Præpositi, quibus præpositurarum cura demandata est. Constitut. Eccl. Valent.
inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 200 :
Qui... aliquas exemptiones, privilegia et
immunitates allegantes... a contributione et solutione subsidii... se eximere
conantur,... sint ipso facto privati a quibuscumque officiis, etiamsi Procuratores
præpositurarum et collectores fuerint.
Procurator Reipublicæ, Magistratus publicus. Charta Caroli III. Imp. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag.
399 :
Nemo superioris aut inferioris ordinis Reipublicæ Procurator ad causas
judiciario more audiendas conventum facere, vel freda exigere, etc.
Eadem habentur in Litteris Ludovici Junioris Regis
Francorum ann. 1171. tom. 4. Ordination. pag. 207.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Syndicus, Qui res alicujus communitatis agit. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Dalph. pag.
126. col. 1 :
Guillelmus Falavelli Procurator syndicus, sive actor habitatorum et
hominum villæ de Romanis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Universitatis, Idem in Ecclesia Vivariensi, qui in Barcinonensi
Procurator parcitatis
vocabatur. Vide supra. Vetus Necrolog. Eccl. Vivar. ex Schedis
Lancelot :
Hac die memoria Rev. in Christo Patris et dom. D. Guillelmi de
Pictavia condam Vivar. Episcopi, pro qua Procurator Universitatis tenetur distribuere
existentibus in Missa majori et processione duos florenos cum dimidio.
Procuratores Ecclesiarum suarum sese interdum inscribebant Episcopi. Guido Episcopus
Ambianensis,
Præsul et Procurator Reipublicæ Ambianensis
inscribitur in Charta ann.
1073. Garinus ejusdem Ecclesiæ Episcopus,
Præsul et Procurator totius Reipublicæ
Ambianensis
, in alia ann. 1133. Hugo Noviomensis,
indignus Procurator Noviomensis
et Tornacensis Ecclesiæ
, in alia ann. 1039. apud Miræum in Cod. donat. piar. cap.
45. Buzelinum lib. 2. Gallo Fl. cap. 26. et Haræum in Castellanis Islensibus pag. 153.
163. Ita in Epistola Henrici III. Reg. Angliæ apud Prynneum in Libertat. Anglic. tom. 2.
pag. 580. Bonifacius de Sabaudia,
Procurator Bellicensis Ecclesiæ
dicitur, eo anno,
quo ad Cantuariensem est promotus. Hugo Flaviniacensis ann. 940 :
Artaldum
Episcopum a Procuratione Episcopii juramento se compulit abdicare.
Ita Episcopus
procurare Ecclesiam dicitur apud Adamum Bremensem cap. 170.
Procurator
Ecclesiæ præterea videtur appellatus, qui electus, sed nondum consecratus est
Episcopus, in Charta Friderici II. ann. 1238. apud Columbum in Episcop. Valentin. num.
59 :
Itaque ad curiam nostram Guillelmum Valentinensis Ecclesiæ venerabilem
Procuratorem, seu electum, debita honorificentia suscepimus.
Denique eumdem
titulum Episcopis
Commendatariis datum colligimus ex Chronico Fontanellensi cap. 8.
P. Carpentier, 1766.
Procurator, Qui alicujus curam habet. Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 3. ubi de energumeno :
Stridebat dentibus et mordebat Procuratorem suum.