« 2 procurator » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 521b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCURATOR2
2. PROCURATOR, Qui convivio excipit, vel convivium apparat. Regula Templariorum cap. 14 :
Post prandium vero et cœnam, semper in Ecclesia, si prope est, vel si ita non est, in eodem loco, summo Procuratori nostro, qui Christus est, gratias ut decet cum humiliato corde referre stricte præcipimus.Hinc Procuratorem Regni Francorum sese inscribit Theobaldus Comes Blesensis in Charta ann. 1156. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 66. in Tabul. S. Martini de Campis, et apud Rogerum Hovedenum pag. 524. id est Senescallum seu Dapiferum ; quod Dapiferi Regii munus sit circa mensam regiam et ejus apparatum. De Dapifero intelligendus, ni fallor, Adalbero Laudunensis Episcopus in Poemate ad Robertum Regem Francorum, ubi ironice ait :
Ut Procurator Regis mundana ministrans,Sit piger, ignavus, modica virtute repletus,Hic aliena petat, repetat sua, nil tribuendo,Et jugiter maneat divisus sorte jugali ;In Regis hæredipetæ non spes sibi constet.
P. , 1766.
Procurator Animarum, Qui procuratorem agit in foro ecclesiastico, Gall. : Procureur en
l'officialité, sic dictus quod in eo de rebus, quæ ad animam spectant, agitur.
Instr. ann. 1391. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 113. col. 2 : Item quod dictus Petrus, post recessum a studio, fuit procurator in curia Romana aliquo tempore, deindeque venit Ucetiæ, et ibi fuit Procurator animarum cujusdam episcopi Uticensis, in cujus officio deservivit pauperrime per aliqua tempora.Pariag. inter reg. et episc. Tricastr. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 393. art. 18 :
Si aliqui ex comensalibus et domesticis delinquant,... officialis, locumtenens, duo notarii curiæ spiritualis, clavarius curiæ prædictæ, procurator fiscalis, Procurator animarum, et tres servientes curiæ prædictæ spiritualis, etc.Non idem ergo atque Procurator anniversariorum, ut augurabatur doctus Editor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Anniversariorum, Exactor redituum pro anniversariis assignatorum, Officium laicis viris commissum,
ut videtur, in Ecclesiis de Romanis et Gratianopolitana. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist.
Dalph. pag. 127 : Item... quod bajuli ecclesiæ et Anniversariorum Procuratores, possint authoritate propria pignorare debitores anniversariorum in censivis et feudis dictæ Ecclesiæ de Romanis.Charta ann. 1307. ibid. tom. 2. pag. 133 :
Considerantes, quod portus de Clasio quem nos(Decanus et Capitulum Ecclesiæ Gratianopol.)et Procurator Anniversariorum nostrorum ad manum nostram tenemus, etc.
P. , 1766.
Procurator Draperii, Qui res ad pannificam artem pertinentes agit. Constit. Mss. Jacobi II. reg.
Aragon. ann. 1321 : Ordinamus quod aliquis juvenis vel Procurator draperii, vel alicujus alterius, qui cadat(vadat)extra civitates vel villas vel loca, ubi domiciliatus fuerit,... non habeat, nec possit exhigere vel habere pro suo salario, nisi tantum xij. denarios Barchinonenses.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Duplarum, Officium in Ecclesia Valentina, qui mulctas, quæ Duplæ nuncupantur,
colligit ; sub quo alter erat Procurator etiam Duplarum dictus, qui absentes
canonicos ob idque mulcta puniendos, notabat. Epitome Constitut. Eccl. Valent. inter
Concil. Hisp. tom. 4. pag. 198 : Portiones designantur, quæ dari debent Episcopo celebranti, canonicis,... canonico Procuratori Duplarum et anniversariorum, tum et beneficiato Procuratori duplarum pro appunctatione, nec non duobus bursariis.Vide Procurator parcitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Ecclesiæ, Qui ejus bona administrat et tuetur ; unde Procuratores Ecclesiæ dicti
Æditui, quos Marguilliers appellamus. Gesta Aldrici Episc. Cenom. apud Baluz. tom.
3. Miscell. pag. 33 : Exemplaria amborum in his reperiantur schedulis præceptorum, et in hoc inveniantur inserta libello, quatenus ex hoc Procuratores jam dictæ sedis Ecclesiæ, si necessitas fuerit, adjutorium et recuperationem habere valeant.Statuta Eccl. Traject. ann. 1290. in Batav. sacra pag. 168 :
Item prohibemus ne sacerdotes et Procuratores Ecclesiarum calices, et sacra vasa,... pignori exponant.Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 562 :
Johannes Peris sen. et Johannes Baily Procuratores ecclesiæ parochialis de Acle.Officium monasticum apud Ingulf. pag. 886.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Fidei dicitur in foro Inquisitionis, qui in eo partes publicas agit, quomodo in
Parlamentis Procurator Regius.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Fiscalis, Fisci Præfectus, Procureur fiscal. Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric.
tom. 3. SS. Jun. pag. xxvi : Procurator Fiscalis qui continue nostram sacram curiam sequi teneatur, instituatur ; qui facta et causas in ipsa curia promoveat atque prosequatur.Adde Conc. Hispan. tom. 3. pag. 654. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Judex, Qui alterius nomine jus dicit. Charta Amedæi Comit. Sabaudiæ ann. 1360 :
Mandantes tenore præsentium Magistris et Receptoribus computorum nostrorum, Judici Procuratori Beugesii,... quatenus, etc.
P. , 1766.
◊ Ubi legendum opinor,
Judici et Procuratori ; et procuratorem fisci intelligendum esse.P. , 1766.
Procurator Major Franciæ. Charta ann. 1340. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 240 : Ad dictos diem et locum discretum virum magistrum Raymundum de Dyosido jurisperitum, procuratorem regium dictæ senescalliæIdem videtur, qui nunc Procureur Général nuncupatur.(Petragoricensis)fecimus adjornari super contentis in dictis litteris regiis processurum ; qui procurator regius, dum citaretur, respondit quod ipse non erat procurator in causis tangentibus patrimonium regium, sed dumtaxat Procurator major Franciæ, et quod nullus alius de patrimonio regio se intromittere potest : et ideo dictam citationem non admisit.
P. , 1766.
Procurator Mercaturæ, Qui causas ad mercaturam spectantes prosequitur et curat. Arest. ann. 1384. in
Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 83. r° : Certa lite pendente inter procuratorem nostrum pro nobis ex una parte et Procuratorem mercaturæ et nonnullas mulieres aleca Parisiis in halis ad detaillum... vendentium ex altera... Dicto Procuratore mercaturæ et harengeriis prædictis dicentibus ex adverso inter cætera, quod ab omni tempore dictæ harengeriæ pisces et aleca in dicto loco et platea libere... vendere consueverant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Parcitatis, Ærarii ecclesiastici Præfectus, qui bona ecclesiæ procurat et colligit, ut
Canonicis ea viritim distribuat. Locus est in Parcitas.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Pauperum, Qui bona pauperibus legata administrat. Chartul. Latiniac. : Hæc omnia supradicta post mortem meam relinquo ad usus pauperum in elemosina, ita ut Procurator pauperum, id est custos elemosinæ omnia in potestate habeat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procuratores Præpositurarum, Præpositi, quibus præpositurarum cura demandata est. Constitut. Eccl. Valent.
inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 200 : Qui... aliquas exemptiones, privilegia et immunitates allegantes... a contributione et solutione subsidii... se eximere conantur,... sint ipso facto privati a quibuscumque officiis, etiamsi Procuratores præpositurarum et collectores fuerint.
Procurator Reipublicæ, Magistratus publicus. Charta Caroli III. Imp. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag.
399 :
Nemo superioris aut inferioris ordinis Reipublicæ Procurator ad causas judiciario more audiendas conventum facere, vel freda exigere, etc.Eadem habentur in Litteris Ludovici Junioris Regis Francorum ann. 1171. tom. 4. Ordination. pag. 207.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Syndicus, Qui res alicujus communitatis agit. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Dalph. pag.
126. col. 1 : Guillelmus Falavelli Procurator syndicus, sive actor habitatorum et hominum villæ de Romanis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procurator Universitatis, Idem in Ecclesia Vivariensi, qui in Barcinonensi Procurator parcitatis
vocabatur. Vide supra. Vetus Necrolog. Eccl. Vivar. ex Schedis Lancelot :
Hac die memoria Rev. in Christo Patris et dom. D. Guillelmi de Pictavia condam Vivar. Episcopi, pro qua Procurator Universitatis tenetur distribuere existentibus in Missa majori et processione duos florenos cum dimidio.
Procuratores Ecclesiarum suarum sese interdum inscribebant Episcopi. Guido Episcopus
Ambianensis,
Præsul et Procurator Reipublicæ Ambianensisinscribitur in Charta ann. 1073. Garinus ejusdem Ecclesiæ Episcopus,
Præsul et Procurator totius Reipublicæ Ambianensis, in alia ann. 1133. Hugo Noviomensis,
indignus Procurator Noviomensis et Tornacensis Ecclesiæ, in alia ann. 1039. apud Miræum in Cod. donat. piar. cap. 45. Buzelinum lib. 2. Gallo Fl. cap. 26. et Haræum in Castellanis Islensibus pag. 153. 163. Ita in Epistola Henrici III. Reg. Angliæ apud Prynneum in Libertat. Anglic. tom. 2. pag. 580. Bonifacius de Sabaudia,
Procurator Bellicensis Ecclesiædicitur, eo anno, quo ad Cantuariensem est promotus. Hugo Flaviniacensis ann. 940 :
Artaldum Episcopum a Procuratione Episcopii juramento se compulit abdicare.Ita Episcopus procurare Ecclesiam dicitur apud Adamum Bremensem cap. 170. Procurator Ecclesiæ præterea videtur appellatus, qui electus, sed nondum consecratus est Episcopus, in Charta Friderici II. ann. 1238. apud Columbum in Episcop. Valentin. num. 59 :
Itaque ad curiam nostram Guillelmum Valentinensis Ecclesiæ venerabilem Procuratorem, seu electum, debita honorificentia suscepimus.Denique eumdem titulum Episcopis Commendatariis datum colligimus ex Chronico Fontanellensi cap. 8.
P. , 1766.
Procurator, Qui alicujus curam habet. Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 3. ubi de energumeno :
Stridebat dentibus et mordebat Procuratorem suum.