« »
 
[]« 2 procursus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 522c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCURSUS2
2. PROCURSUS, Alia notione, quæ aperte explicatur in Charta ann. 1064. ex Tabular. Major. Monast. :
Quidquid igitur patet intra tres supra descriptas vias et supradictam vallem, quantum ad dominium suum pertinebat, boscum sive planum, feras simul omnes cujuscumque sint generis, et Procursum, nullo prorsus inde sibi jure retento, memoratus Comes (Tetbaldus) beato Martino dedit. Procursus autem hic est, quia si canis noster in bosco nostro feram aliquam movere cœperit, per silvas Comitis, absque ulla refragatione, indagare tandiu poterit, donec apprenderit.