« »
 
[]« Proferentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 524b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROFERENTIA
PROFERENTIA, Proferentium, Proferta, Proventus, reditus. Tabularium Celsinianense :
Acquisivit de ipso Bertranno in gadio duas partes Proferentii de annonada.
Tabularium Conchense in Ruth. ch. 8 :
Hoc est totum fevum Presbyterale, et Proferentiam de tota Parochia de annona et de vino, et totam Profertam, quæ ad altarios venerit, etc.
Ch. 39 :
Decimum, et Proferentium, et sepultura, etc.
Ita in ch. 48. 50. 51. 57. 369. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minus accurate proferentiam, proventum, reditum nude interpretatur doctiss. Cangius : haud obscurum quippe ex allatis videtur inter jura Curionum recenseri, idem proinde esse quod supra Præferentia, primitiarum scilicet jus, quod ipsis Curionibus præter decimas debetur. Id rursum aperte docet Charta an. circ. 1036. apud Stephanot. tom. 4. Antiq. Pictav. Bened. MSS. pag. 562 :
Mediam partem de altare, et suam partem de decimas, mediam partem de confessiones, de sepulturas, de Proferentia, de baptisterium, et omnia quæ ipse habet in ecclesia
(concessit.) Excerpta ex Tabul. S. Maxentii inter Instr. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 341 :
Donatio autem (an. 1041.) istius ecclesiæ talis est, scilicet baptisterium, confessiones, Proferentia et tota sepultura, et omne quod in ecclesia venerit.
Vide Primitiæ.