« »
 
[]« Profiteri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 526a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROFITERI
PROFITERI, Confiteri, Confessionem Sacerdoti exsolvere, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66.
Profiteri, Professionem (de qua mox) facere, in Antiq. definit. Ord. Cisterciensis dist. 4. cap. 1.
Professio, qua Monachus per votum triplex Deo sese offert. Hac enim votorum emissione palam profitetur Deo obedientiam, castitatem, et paupertatem deinceps se observaturum. S. Hieronymus in Præfat. ad Regul. S. Pachomii, de præcedentia loquens :
Non ætas inter eos quæritur, sed Professio. Professio virginitatis,
apud S. Ambrosium lib. 3. de Virgin. Sancta religionis Professio, in Concilio Arelat. II. ann. 385. can. 45. Concilium Carthagin. ann. 398 :
Clericus Professionem suam et in habitu et in incessu probet.
Canones Romanor. ad Gallos cap. 1 :
Virgo votata jam Christo, quæ integritatem publico testimonio Professa, a Sacerdote, prece effusa, benedictionis velamen accepit.
Concilium Wormatiense, ann. 868. cap. 23 :
Monachum ergo aut paterna devotio, aut propria Professio facit.
Vide Arnobium lib. 6. Addit. 1. Capitul. cap. 35. etc. et Haeftenum lib. 4. Disq. Monast. tract. 5. disq. 2. Exstat hæc professionis Monasticæ formula in Polyptycho S. Remigii Remensis :
Ego Rotfridus initium conversionis meæ diligenter attendens, considero quod petitionibus meis primum non facilis concessus est introitus, sed diu pulsanti mihi vix hospitii locus est misericorditer attributus, in quo per paucos dies commoratus, novitiorum sum domum progressus, in qua dura et aspera mihi primum a seniore sunt prædicata, et stabilitatis meæ promissio expetita, et ter in anno lecta atque tradita est regula, cum admonitione dicentis, Ecce lex sub qua militare vis, si potes observare, ingredere ; si vero non potes, liber discede. Hoc ergo videns ordinatissimum mihi atque morosum spatium adtributum, dubitationis aditum prætermitto, et ut me jam vestro corpori sociare dignemini, humiliter podesco. Ego tamen hujus regulæ instituta, Domino juvante, servare promitto, et propter vitæ æternæ præmium, coram Deo et Angelis ejus me similiter militaturum subjicio : ita ut ab hac die non mihi liceat colla de sub jugo excutere regulæ, quia sub annali optione aut excutere licuit, aut suscipere. Et ut hæc Professionis meæ petitio a vobis firmiter teneatur, ad nomen S. Remigii, vel quorum hic reliquiæ continentur, ac præsentis Abbatis domni videlicet Hincmari Archiepiscopi conscriptam trado. Professio infantium
vide Oblati 1.
Professus Monachus, qui in Monasterio votum emisit, Religieux Profez. Arnulfus Lexoviensis Episcopus in Epist. ad Abbatem S. Ebrulfi :
Pro Willelmo Monacho olim nos Fraternitati tuæ semel et iterum scripsisse meminimus, ut eum in Monasterio tuo, in quo Professus est, reciperes, etc.
Occurrit præterea tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 245. et apud Murator. tom. 6. col. 68.