« Proprium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 536a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPRIUM
PROPRIUM, Idem quod Proprietas. Auctor Queroli :
Datum tibi est de Proprio nihil habere.Charta Chlodovei Regis apud Rover. in Reomao pag. 30 :
Tam ex munere nostro, quam de paterno et Proprio, aut de conlato populi, seu de quolibet adtracto aliquid auferre præsumat.Capitulare 1. ann. 812. cap. 1 :
Ut omnis liber homo qui 4. mansos vestitos de Proprio suo sive de alicujus beneficio habet, etc.Charta Lotharii Imper. apud Beslium pag. 260 :
Curtes duas cum suis appenditiis nostro daremus præcepto, et duos quod alodos nuncupant ejusdem loci incolæ, et sua Propria, etc.Charta sub Odone Rege in Tabular. Abb. Belliloci in Lemovic. n. 118 :
Cedo ad ipsum locum sanctum aliquid de Propriis rebus meis quæ per parentes mihi justissime obveniunt.Charta Pipini Reg. Aquitaniæ ann. 842. in eodem Tabulario num. 5 :
Concedimus eidem fideli nostro Rodulpho nomine ad Proprium quasdam res juris nostri, quæ sunt sitæ in orbe Lemovicensi, in pago Asnacense... et de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferimus, ita ut videlicet quidquid ab hodierna die et tempore exinde pro sua utilitate atque commoditate jure proprietario facere decreverit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi.Alia Charta ejusdem Pipini ann. 848. in eodem Tabul. n. 6 :
Concedimus itaque eidem venerabili Episcopo ad Proprium quasdam res juris nostri... ut quidquid exinde ab hodierna die facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi, donandi, vendendi, commutandi, sive hæredibus relinquendi.Charta Rodulfi Comitis Cadurcensis ann. 788. in eod. Tabul. n. 176 :
Tradimus vobis atque transfundimus ad habendum et possidendum Proprio jure.Adde Appendicem ad Capitular. num. 108. In Proprium habere, in Capitul. Caroli C. tit. 43. § 5. Ad Proprium habere, in Charta ejusdem Caroli apud Beslium in Comit. Pictav. pag. 177. Ibid. :
In compensationem harum rerum dedit idem Comes ex suo Proprio partibus S. Hilarii, etc. In Proprium tradere,in Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburg. Largiri ad Proprium, in alia Lotharii Regis apud Beslium pag. 252. 259. Ad Proprium facere, in Præcepto Caroli M. pro Hispanis ann. 812. Proprium et hæreditas opponuntur Beneficio, in Charta Divisionis Imp. Lud. Pii ann. 814. cap. 8. Proprium Regis, seu uti vocamus Domanium, in Lege Longob. lib. 1. tit. 34. § 3. Ludov. P. 28. Hist. Ep. Autis. cap. 58 :
Cum Giemum castrum..... quod erat de feodo Autisiodor. Ecclesiæ in Proprietatem regiam devenisset, etc.Vide Alodus et Proprietates.