« »
 
[]« Proquirere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROQUIRERE
PROQUIRERE, ut mox Proquiritare, promulgare, proclamare. Charta Henrici II. Reg. Angl. ann. circ. 1155. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. vii :
Concessimus et eisdem pro nobis et heredibus nostris, quod nec nos nec heredes nostri, aliquid Proquiremus per quod libertates istæ infringantur vel infirmentur. Et si ab aliquo aliquid contra hæc Proquisitum fuerit, nihil valeat et pro nullo habeatur.
P. Carpentier, 1766.
Ubi emendandum supra monuimus Perquirere. Vide in hac voce.