« »
 
[]« Protocollum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 542c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTOCOLLUM
PROTOCOLLUM, Liber ex glutine compactus in quem acta publica referuntur. Errant enim qui putant esse memoriale, in quod raptim acta reponuntur, ut deinde in mundum redigantur, et perfectius extendantur, ut observat Cujacius ad Nov. 44. Ut enim hodie Chartæ habent notam aliquam, ex qua dignoscitur quis eam Chartam præparaverit ; ita habebant olim Chartæ brevem adnotationem quæ declarabat, quo Comite largitionum (sub cujus cura erant Chartariæ) quo tempore, et a quo præparatæ fuissent chartæ : ex eo quippe coarguebatur sæpe falsitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et id quidem omnino probat Novella 40. Justiniani :
Tabelliones non scribant instrumenta in aliis Chartis, quam his quæ Protocolla habent. Ut tamen Protocollum tale sit, quod habeat nomen gloriosissimi Comitis largitionum, et tempus quo charta facta est.
Huc etiam spectat Statutum Ludovici Reg. Sicil. ann. 1352. quo jubetur ut Protocolla notam præscriptam præferant, ut certa ex illis fides semper existat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
At in sequioribus sæculis Protocollum appellarunt Registrum seu librum in quem Acta publica ordinatim referebant. Statutum Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1304. tom. 1. Ordinat. pag. 417 :
In primis ordinamus..... quod cum [] notarii seu tabelliones publici contractus in loco in quo morari et tenere Cartularia sua consueverunt, dictos contractus receperint, in ipsis Cartularibus seu Protocollis substantialiter et seriatim incontinenti ponant et inserant.
Statuta Eccl. Meld. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 918 :
Item, vobis omnibus et singulis presbyteris sub pœna excommunicationis districte præcipimus, quatenus.... de dictis testamentis seu eorum effectu faciatis registrum seu Prothocolum, quod penes vos remaneat.
Acta S. Bogumili tom. 2. Junii pag. 361 :
Signa autem quæ fiunt ad meritum ejusdem Sancti, idem dominus plebanus in Turek fideliter et diligenter conscribat, et ad sua Protocolla reponat.
Adde formulam juramenti Tabellionum apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 491. et Statuta Montis Regal. fol. 127. Statutum Ludovici XII. Reg. Franc. :
Tous notaires et tabellions feront bons et suffisans registres et Protocolles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recentior est vocis Protocollum acceptio pro prima perscriptione, Gall. Minute. Ea notione hanc usurpat Zinzelinus in Glossis ad Extrav. Johannis XXII. PP. ad cap. 5. tit. 14 :
Et post redigendo instrumentum in mundum, apponunt multa verba, quæ non apposuerunt in nota vel in Protocollo. Et illa subintellecta fore dicuntur sub tali clausula,
Et cætera.
De jure tamen scripto nihil plus in mundo, quam in Protocollo debet reperiri, ut omnis falsitas et suspicio evitetur
. Neque aliter intelligendum videtur Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 282 :
Notariis et Tabellionibus præcipimus, ut quandocumque in causis spiritualibus et ecclesiasticis conficere contingent instrumenta, super eisdem instrumentis faciendis prius recipiant Prothocolla, quæ penes se dimittant in cartis : ut ex hoc per eos in essentialibus nihil mutetur.... Statuimus ut iidem Tabelliones.... in loco publico hujusmodi Prothocolla et creanta super conficiendis ab eis instrumentis recipiant.
Statuta Vercell. lib. 4. fol. 64. v° :
Nomina patrum apponantur et scribantur in Prothocollo et in instrumento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Protocolla a Notis et Cartulariis distincta videre est in Charta ann. 1430. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Ego.... Notarius.... cui Cartularia, Notæ et Protocolla præfati.... sunt commissa.
Vide Chartularium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prothocollare, In protocollum referre, vel in publicam et authenticam formam redigere. Charta ann. 1318. ex Tabul. Auscitan. :
Hanc cartam recepit et in sua papiro Prothocollavit dominante D. Amanevo Archiepiscopo Auscitano.
Charta ann. 1495. inter Notas Gotofredi ad Histor. Caroli VIII. pag. 730 :
Ad omnia et singula prædicta et in hac parte facta vel fienda, proposita vel proponenda notandum, conscribendum, stipulandum, Prothocollandum, et ad perpetuam rei memoriam, testimonium et firmitatem, instrumentum et instrumenta publica, litterasque authenticas desuper conficiendum, et in publicam atque authenticam formam redigendum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Protocolum, Charta ipsa sigillo munita. Testam. ann. 1345. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 88 :
Protocolum testamenti mei Philippi de Meloduno episcopi.... Præsenti schedulæ nostrum fecimus apponi sigillum præsenti Protocollo, prænominatos testes seu assistentes rogantes quatenus huic consimiliter una cum sigillo nostro sigilla sua apponant.