![[]](img/image.png)
PROTOSEVASTUS, ex Gr. Πρωτοσέϐαστος, Dignitas in Palatio
Constantinopolitano præcipua, ab Alexio Comneno Imper. primum inventa, qua fratrem
Adrianum donavit, ut habent Anna Comnena et Zonaras. Willelmus Tyrius lib. 18. cap. 24 :
Perperam Prothosalvaston scribitur apud Radulphum de Diceto ann.
1182. Hanc porro dignitatem Duci Venetiarum olim concessam ab Impp. CP. observavimus in
Notis ad Alexiadem pag. 311. Vide Codinum de Offic. aulæ CP. et quæ ad eum commentantur
Gretzerus et Goarus, præterea Meursii Gloss. et supra
Protosebastus. Glossar. med. Græcit. col. 1324. Dicitur
etiam Σεϐαστοϰράτωρ.
Duo nepotes ejus, fratres uterini, Joannes scilicet Protosevasto, et Alexius Protostrator, qui inter illustres sacri Palatii primum obtinebant locum.Adde lib. 20. cap. 1. Rogerius Hovedenus pag. 595 :
Quendam habebat amasium, qui vocabatur Græce Protosevastos, Latine vero Comes Palatinus, etc.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Protosevasto, Eadem notione, apud Mag. Boncompagnum de Obsid. Anconæ tom. 6. Murator. col.
938 : Erat enim(Constantinus)vir sapiens, discretus, eloquens, et curialitate multimoda redimitus, pro quibus in ejusdem Imperatoris aula maximam habebat dignitatem, de qua Protosevasto dicebatur ; nec erat ita magnus princeps post logothetam,