![[]](img/image.png)
1. PROVINCIA, Mundus ipse dicitur. Tertull. adv. Valent. cap. 20 :
Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus... novam Provinciam condidit, hunc mundum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Strictius
pro regione usurpat idem Tertull. lib. de Anima cap. 42 : A nobis, ut de postuma vita, et de alia Provincia animæ, ita de morte tractabitur.Pro Regno Franciæ adhibet Adeodatus PP. in Privilegio pro Majori Monast. :
In cujus volumine et aliorum per Gallicanam Provinciam constitutorum Antistitum ad id consensum præbentium subscriptiones annexas inspeximus.Pro Comitatu occurrit in Placit. de Juratis et Assisis apud Spelman. :
In placito Agnetis quæ fuit uxor Radulphi le Butiller versus priorem de Repindon, pro terra in Pykinton, prior dicit, quod nulla villa est in Provincia illa, quæ sic vocatur.