« »
 
[]« 2 provincia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 546a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVINCIA2
2. PROVINCIA, Diœcesis Metropolitani. Bonifacius I. PP. Epist. 3 :
Synodi Constitutio Nicænæ..... præcipit, per unamquamque Provinciam jus Metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas.
Vide Concilium Emerit. can. 8. Pelagius II. PP. Epist. 8 :
Scitote, certam Provinciam esse, quæ habet decem vel undecim civitates, et unum Regem, et totidem minores potestates sub se et unum Episcopum, aliosque suffragatores decem, vel undecim Episcopos judices, ad quorum [] judicium omnes causæ Episcoporum et reliquorum Sacerdotum ac civitatum causæ referantur, et ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem autoritatem fuerit ab his, qui judicandi sunt, appellatum.
Formulæ antiq. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 628 :
Ipsum vero non nescium quod totius Provinciæ cura per sacros canones sit Metropolitano commissa... monemus.
Charta fundat. Collegii Plessæi ann. 1326. apud Lobinell. tom. 3. Histor. Paris. pag. 377 :
Licet nostræ intentionis et voluntatis existat, quod magistri et scholares prædicti undecumque de regno Franciæ oriundi ad beneficia dictæ domus, dum tamen idonei, admittantur, illos tamen de Turonensi Provincia, de qua originem traximus, et præsertim de Macloviensi diœcesi, in qua regenerationis sumpsimus sacramentum, ..... et specialiter de Ebroicensi diœcesi volumus pro majori parte assumi.
Occurrit passim. Vide Parochia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum tamen pro Diœcesi Episcopi sumta occurrit hæc vox, ut in Charta ann. 1138. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 93 :
Dedi omnem terram de Ottendun, et omnia eidem terræ pertinentia in bosco et plano,.... ad abbatiam construendam de Ordine Cisterciensi, in Provincia Alexandri Lincolniæ Episcopi.