« »
 
[]« Psallenda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALLENDA
PSALLENDA, Antiphona. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 868 :
Item incipiunt eamdem antiphonam vel Psallendam, etc.
Ibid. col. 877 :
Veniunt cum processione in ecclesiam hyemalem cum Psallenda, quæ fuit in vesperis intonata, cum singulis versibus sui psalmi.... In vigilia S. Johannis Bapt. revertendo dicunt hunc psalmum :
Deus, Deus meus respice, cum sua Psallenda, id est, Major Prophetis. Appellationis manifesta est ratio, quia nimirum Psalmo præcinitur. Vide mox Psallentium.