« »
 
[]« Psalleta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 550b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALLETA
PSALLETA, Puer symphoniacus, Enfant de Chœur. Charta fundat. Collegii Cenoman. ann. 1526. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 589 :
Duæ illæ bursæ dabuntur pueris seu clericis qui fuerint infantes Ecclesiæ Cenomanensis, quos pueros de Psalleta vocant.
Statuta Collegii Turon. ann. 1540. ibid. pag. 423 :
Samsoni Olivier clerico diocesis Andegavensis nuper puero symphoniaco, alias Psalleta, Ecclesiæ Turonensis, in musicis experto.
P. Carpentier, 1766.
Nequaquam ; est enim Domus, ubi pueri symphoniaci instituuntur, vulgo Maitrise, Turonis et alibi etiam nunc Psallete, quod Sallete, corrupte dicunt. Acta MSS. eccl. Brioc. :
Dominus Johannes Ardenel capellanus dictæ ecclesiæ Briocensis et magister Psalletæ.
Stat. ant. eccl. Redon. cap. 48. ex Cod. reg. 9612. L :
Ut ipsa Psalleta statutis et ordinationibus regetur, statuimus quod sub communi vocabulo Psalletæ una sit societas octo puerorum et unius magistri,.... ac ipse magister sit receptor et gubernator emolumentorum ipsius Psalletæ.