![[]](img/image.png)
PSALLIANI, Hæretici, de quibus sic S. Augustinus lib. de Hæres. :
Psallianorum hæresim postremam posuit Epiphanius, quod nomen ex Lingua Græca est : Græce autem dicuntur εὐχῖται, ab orando sic appellati.Sed cum ii ab Epiphanio Massaliani appellentur, restituenda indubiæ hæc vox, pro Psalliani, apud Augustinum.