« Psiatium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 554c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSIATIUM
PSIATIUM, Psiathus, Matta, storea, teges, ex junco aut papyro confecta ; Gallis,
Nate, in qua et cubabant et considebant Monachi, quomodo describitur a Philone
Judæo lib. de Vita contemplat. pag. 616. edit. Turnebi. :
Στιϐάδες εἰσὶν εἰϰαιοτέρας ὔλης, ἀφ᾽ ὧν εὐτελῆ πάου χαμαίστρωτα παπύρου ἐγχωρίου μιϰρὸν ὑπερέχοντα ϰατὰ τοὺς ἀγϰῶνας, ἵνα ἐπερείδοιντο.Glossæ Græco Lat. :
Ψίαθος, Teges, terratoria, macta.Ubi legendum matta, ut in alio Gloss.
Matta, ψίαθος. Glossæ eædem Lat. Gr. :
Teges, ψίαθος, σϰέπασμα. Tegetarius, ψιαθόποιος. Tegitarius, ψιαδοπλόϰος.Hesychius :
Ψίαθος, ἡ χαμεύνη, ϰαὶ τὸ φυτὸν ἐξ οὗ πλέϰεται ψίαθος.Glossæ Sax. Ælfrici :
Storia vel Psiata : matta.Miscell. Theodisc. apud Pezium tom. 1. Anecd. part. 1. col. 383 :
In Psiatio, in tachum.Papias :
Psiacium, cilicium, cinis, holocaustum.Regula S. Fructuosi cap. 19 :
Lectum tamen sternere mandamus corio aut Psiatho, quod Latine storea nuncupatur.Cassianus Collat. 15. cap. 1 :
Post synaxim vespertinam.... Psiathiis pariter ex more consedimus.Meminit et lib. 4. de Instit. Cœnob. cap. 13. Vita S. Pachomii cap. 43 :
Inveniens fratrem qui coquinæ præerat PsiathosGerardus Presbyter in Vita S. Udalrici Episcopi August. :(id est tegetes)operantem, quos vulgus mattas appellat.
In mollitia plumatii non dormivit ; sed Psiathio et sago, aut tapetiis suppositis requievit.Guibertus lib. 7. Hist. Hierosol. cap. 33 :
Videres contra balearia instrumenta, quibus compererant saxa torqueri, trabibus obtegere muros atque Psiathiis.Occurrit præterea apud S. Hieronymum in Præf. ad Regulam S. Pachomii cap. 4. in Regula S. Pachomii cap. 88. 94. apud Vigilium Diaconum in Regula Orientali cap. 44. Gregorium M. lib. 2. Dial. cap. 11. Anastasium Biblioth. in Vita S. Joann. Eleemosyn. num. 34. Joan. Moschum in Prato Spirit. cap. 92. in Vita S. Theophanis Confess. num. 12. Palladium in Hist. Lausiaca cap. 1. etc. S. Hieronym. 2. Præfat. in Job. :
Si aut fiscellam junco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem, etc.