« Pugillares » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 559b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUGILLARES
PUGILLARES, inter ministeria sacra, quæ Pontifici ad stationem procedenti præferebantur,
recensentur : quos eosdem esse censet Panvinius cum fistulis aureis vel argenteis, quibus
Fideles sacrosanctum Christi Sanguinem hauriebant, quarumque solus Romanus Pontifex usum
adhuc observat. In ea sententia est perinde Cassander in Liturgicis pag. 53 :
Inter instrumenta sacra, quæ Pontifici ad stationem procedenti præferebantur, numerantur Pugillares aurei sive argentei. Videtur autem ea ætas Pugillarium nomine intellexisse stylos sive graphia, sive etiam pennas vel calamos, et ex hac similitudine fistulas sive cannas, quibus sanguis a Dominico calice exsugebatur, cum proprie Pugillares sint ipsæ tabulæ in quibus scribi consuevit, quæ Græce πιναϰίδια dicuntur.Ordo Romanus :
Archidiaconus accepto de manu illius calice, refundit in scypho... et tradit calicem Subdiacono regionario, qui tradit ei Pugillarem, cum quo confirmet populum.Alibi :
Aquammanus, patenam quotidianam, scyphos et Pugillares, et alios aureos, et gemelliones, etc.Rursum :
Hoc officio, juxta altare peracto, et Pugillari cum quo confirmetur populus per Subdiaconum regionarium jam accepto, etc.Alio loco :
Patenæ, calices et scyphi, atque Pugillares aurei et argentei, amulæ argenteæ, etc.Gloss. Lat. Gr. Pugillares, δέλτοι πιναϰίδες. Consule Cardin. Bona in Liturg. Vide præterea Canna argentea in Canna 4. Nasus, et Martinii Lex.
Pusillaris, pro Pugillaris, Eadem, ni fallor, notione. Charta Heccardi Comitis
Augustodunensis, ex Tabulario Persiacensi in Burg. pag. 26 :
Una furcella aurea cum Pusillares duos, et illo balteo minore cum gemmis, etc.