« Pullipasta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 563a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULLIPASTA
PULLIPASTA, Pulpasta, Gallina altilis, in Fragment. Petronii pag. 54.
Κατοιϰιδία ὄρνις, in Novell. Justiniani 69. Gallina
domi pasta. Apud nos enim, inquit S. Augustinus in lib. Judic. lib. 7. cap. 25.
Pulli appellantur gallinæ cujuslibet ætatis. Pullus cohortalis, apud Celsum lib. 2. cap. 18. dicitur, qui in corte educatus est :
Item quo tenerior pullus cohortalis est.Chronicon Fontanellense :
Ad Nativitatem Domini aucipastas 3. Pullipastas 20. pullos 60. ova 250.Occurrit ibi pluries. Charta Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Paris. ann. 32 :
Et de volatilibus cum Pulpastis in Natali Domini.Infra :
De supradictis vero villis statuimus illis in reliquis Nativitatis Domini et Paschæ volatilia cum Pulpastis a Decano subministrari.Interdum Pasta nude dicitur. Gloss. Isid. :
Altilis, Pasta, ab alendo.Codex censualis Irminonis Abb. S. Germani fol. 41 :
Solvit... porcum unum, crassem learem i. denar. xii. Pastas iii. ova lx.Ibid. fol. 101 :
Angaraldis ancilla... pascit Pastas vi.Tabularium S. Remigii Remensis :
Donat vini modios 3. pullos 6. Pastas 2. ova 30.Infra :
Donant Pastas 3. pascentes eas de dominico, et ova 15. Στρουθεῶνες σιτευτοί, δορϰάδες σιτευταί,apud Theophanem ann. 17. Heraclii. pag. 267. Pulli pasti, in Capitulari de Villis cap. 38. Gallinæ pastæ, apud Cælium Aurelian. lib. 2. Acutor. cap. 37. Πωλότροφον, in Orneosophio pag. 244. idem sonat ac Pullipastus :
Τὰ φαλϰώνια τὰ ἐξωπίαστα ϰρείττονα, παρ᾽ ὅ τὰ πωλότροφα. i. Falcones foris nutriti meliores sunt pullipastis,seu iis, qui domi educati sunt. Vide Aucipasta in Auca.