« Pullus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 563b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULLUS
PULLUS, Pullorum Cantus, Gallicinium, ἀλεϰτρυοφωνία. Apud Evangelistam in MS. Bibliothecæ Reg. :
Tertio Pullo ter me negabis,ubi editio vulgata, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ita etiam in veteri Cod. Evangelior. Bibl. Ecclesiæ Bellovacensis, in Breviario Evangelii secundum Matthæum cap. 27 :
Petro dicit, quod tertio Pullo abnegaturus eum esset.Regula S. Columbani cap. 7 :
Ad initium noctis, ad mediumque ejus, Pullorum quoque cantus et matutinum.S. Ambrosius ad Irenæum :
Quid in Pullis ? quam canora vox Galli, nocturnisque vicibus solenne munus ad excitandum et canendum ?Pullorum cantus, apud Arnobium junior. in Psalm. 129 :
Prima custodia a vespere incipit, secunda ad medium noctis attingit, tertia Pullorum cantus transit, quarta vigilia matutina, quæ in ortum luminis adimpletur.Et in Psalm. 148 :
Consuetudo, imo vis quædam naturaliter imperat Pullis, ut suo cantu a nocte dividant noctem, qui clamant quidem ut alios excitent, ipsi vero cunctis vigilantibus dormiunt.Vita S. Fursei Confess. :
Tuncque in Pullorum cantu... audivit verba admirantium.Julius Africanus lib. 5. Hist. Apost. pag. 68 :
Ibi a plurimoIta in conversione S. Afræ apud Velserum in Augusta Vindelicor. :(legendum primo)Pullorum cantu cum egissent mysteria Dei, etc.
Circa vero Pullorum cantum extinctum est lumen candelæ, etc.Ordericus Vitalis lib. 2. pag. 407 :
Et a primo Pullorum cantu agens mysteria Dei, etc.Ita apud Richardum Abbat. in Vita S. Rodingi n. 12. Joseph. Sacerdos de Translatione SS. Ragnoberti et Zenonis cap. 2 :
Eadem solennissima nocteDionysius Alexandrinus Epist. ad Basilidem :(Nativitatis Christi)post Pullorum cantum venerunt, etc.
Οἱ μὲν γὰρ ἐν Πώμῃ ἀδελφοὶ... περιμένουσι τὸν ἀλέϰτορα.Supra ἀλεϰτροφωνίαν dixit. Et Palladius in Vita Chrysostomi pag. 85 : ἕως ἀλέϰτορος πρώτου. Sed et hæc formula a recentioribus usurpata. Petrus IV. Rex Aragon. in Chron. lib. 5. cap. 1. sub ann. 1353 :
Y comença la batalla vers hora de completa, et dura fins hora dels primers Polls.Chronicon Cidi Rui Dias Campitoris cap. 39. eodem sensu dixit al primer Gallo. Vide quæ observamus ad Alexiadem pag. 271. Secundis Galliciniis, dixit Ammianus lib. 22. Diurnus Roman. cap. 3. tit. 7 :
A primo gallo usque mane.
Pulli, vulgo omnis avitii generis fœtus dicuntur, ut quadrupedum catuli : at S.
Augustinus lib. 2. de Moribus Manichæor. cap. 17. Pullos locustæ, muris, dixit.
P. , 1766.
Pullus Carnisprivialis, Præstatio ex pullis ad Carnisprivium solvenda. Charta ann. 1317. ex sched.
Mabill. : Tenemur solvere.... pro exeniis, messoribus et Pullis carnisprivialibus unum solidum denariorum Babenbergensis monetæ.Vide supra Pulagium et in Carniprivium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pullus Regalis, Gallus gallinaceus. Pullus
Gallinaceus superindictus, ad adventum regis præstandus, Guerardo.
Codex censualis Irminonis Abbat. Sangerm. fol. 24. v° : In Vedrarias... sunt mansi lxxxviii. qui solvunt Pullos cum ovis ccli. Pullos regales lxxxiiii.Ibidem fol. 102. v° :
Facit dies iii. facit caropera ubicumque ei injungitur, solvit Pullum regalem.
L. , 1840–1850.
Pullus Vindemialis, Qui vindemiarum tempore solvitur, in Polypt. Fossat. sect. 9. post Irminon. pag.
285.L. , 1840–1850.
Pullus Fumalis, Fumicalis, Quem de singulis focis dominis præstare tenentur homines servilis
conditionis ; dicuntur etiam Pulli de areis. Vide Haltaus. Glossar. German. voce
Rauchhuhn, col. 1508. et supra
Fumalia.