« »
 
[]« 1 pulpitum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 564c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULPITUM1
1. PULPITUM, Ambo Ecclesiæ. Gloss. Isid. : Pulpitum, analogium, lectrum. Papias : Pulpitum dictum, quod in eo Lector vel Psalmista positus in publico conspici a populo possit. Crisconius in Breviario Canonum cap. 166 :
De his, qui debent in ambone, id est, in Pulpito psallere, etc.
Ferrandus Diac. cap. 131 :
Ut non liceat præter Canonicos psaltas, qui Pulpitum ascendunt, et de codice legunt, aliud quodlibet in Ecclesia psallere.
Marcellinus Comes in Anastasio :
Dum jubente Anastasio Cæsare per Marinum perque Platonem in Ecclesiæ Pulpito consistentes, in hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, etc.
Interdum ita ipsum analogium, seu lectrum portatile appellatur. Hugo Flaviniac. pag. 165 :
Pulpitum, quo Evangelium, legitur... Pulpitum autem ære crebris tunsionibus in laminas tabulasque producto et deaurato factum esse constat satis accurate et eleganter, etc.
Vide Martinii Lexicon.
De Pulpitis Circi CP. vide Chronicon Alexandrinum pag. 782.