« 1 pulpitum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 564c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULPITUM1
1. PULPITUM, Ambo Ecclesiæ. Gloss. Isid. :
Pulpitum, analogium, lectrum. Papias :
Pulpitum dictum, quod in eo Lector vel Psalmista positus in publico conspici a populo possit.Crisconius in Breviario Canonum cap. 166 :
De his, qui debent in ambone, id est, in Pulpito psallere, etc.Ferrandus Diac. cap. 131 :
Ut non liceat præter Canonicos psaltas, qui Pulpitum ascendunt, et de codice legunt, aliud quodlibet in Ecclesia psallere.Marcellinus Comes in Anastasio :
Dum jubente Anastasio Cæsare per Marinum perque Platonem in Ecclesiæ Pulpito consistentes, in hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, etc.Interdum ita ipsum analogium, seu lectrum portatile appellatur. Hugo Flaviniac. pag. 165 :
Pulpitum, quo Evangelium, legitur... Pulpitum autem ære crebris tunsionibus in laminas tabulasque producto et deaurato factum esse constat satis accurate et eleganter, etc.Vide Martinii Lexicon.
◊ De Pulpitis Circi CP. vide Chronicon Alexandrinum pag.
782.