![[]](img/image.png)
PUNTALE, vox Italica, Academicis Cruscanis,
Fornimento appuntato, che si mette all' estremità d'alcune cose, Res quævis in puntam seu acumen desinens. Chron. Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 394 :
Et taliavit Puntale cinguli sui argentei, et rustico dedit.Ibid. col. 395 :
Prædicta dicis, quia vis tenere meum Puntale argenteum... Per Deumde Puntali non recordabar. Sed accipiatis Puntale ; si vultis mihi servire, amore Dei serviatis. Sin autem in nomine Dei discedatis cum Puntali vestro. Et certe si Puntale id penes me permaneret, posset facere me suspendi.