![[]](img/image.png)
PUTATIVUS, Existimatus, Gallice Putatif. Pater Pueri Putativus, apud Bromptonum pag.
909. qui pater esse putabatur. Historia Miscella in Rhinotmeto ann. 6 : ![[]](img/image.png)
Et ita per Putativæ rationis obtentum pacem dissolveret.Ubi Theophani Putativus, est δοϰούμενος. In eadem Hist. Putativæ correctiones, Theophani τὰ δοϰοῦντα ϰατορθώματα. Eigil in Vita S. Sturmii Abbat. Fuldensis in prologo :
En habes, quod poscebas Putativum, nomini tuo dicatum, tibique tuendum relictum.Nempe librum Vitæ S. Sturmii.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Putative, Cui Vere opponitur, in Libello Episcop. Ital. contra Elipandum inter
Concil. Hisp. tom. 3. pag. 99 : Quia filius est qui genitus est sine initio a Patre, non Putative, sed vere.Adde vet. Irenæi interpretem et Hieron. Epist. 61.