« »
 
[]« 2 quadragena b ludovici » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRAGENA2
2. QUADRAGENA B. Ludovici. Spatium 40. dierum, intra quod, ex instituto S. Ludovici, vel ex usu patriæ, agnati vel cognati eorum, qui bella indicendi jus habebant, vel revera indicebant qualibet ex causa, ab adversariis impeti non poterant. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 327 :
lidem supplicantes, ignorantes factum et ordinationem guerrarum nostrarum, ac Quadragenam beati Ludovici in villa Ambianensi proclamatam et publicatam fuisse ; [] quæ etiam Quadragena non delinquentem (tantum), sed ejus carnales amicos, dictum delictum non facientes seu consentientes, secundum patriæ consuetudinem, comprehendit ; præfatum Johannem Parvi, qui dictum Robertum verberaverat, vindicando amicum suum verberaverunt....... Quia vero dicta Quadragena, quæ ante ipsam verberationem proclamata et publicata fuerat, adhuc non erat completa, qua durante, nullus secundum ordinationem prædictam in regno nostro guerram facere præsumere debet, etc.
Aliæ ejusd. ann. ibid. ch. 403 :
Quod secundum consuetudinem patriæ (Viromanduensis) inter nobiles communiter in illis partibus observatam, nulli nobili liceat se revindicare de injuria sibi facta, nisi incontinenti, antequam recedat de loco, in quo injuria sibi facta extitit, hoc faciat ; et si de dicto loco ipsum contingat recedere, se non revindicando de injuria sibi facta, extunc ipse injuriatus et omnes illi de suo genere debent esse securi per Quadraginta dies post factum prædictum ; ita quod injuriatus nec illi de suo genere debent eis forefacere quoquo modo, donec Quadraginta dies prædicti ex integro sint elapsi ; et si contrarium faciant, tale factum, tanquam factum indebite, est punibile secundum gravitatem ejusdem, et ut contra consuetudinem patriæ perpetratum.
Illud ipsum esse videtur quod Quarantine nuncupatur in Charta ann. 1387. ex Tabul. magistr. Camerac. :
Comme l'évesque de Cambray, gens d'Eglise, nobles et autres estats dudit Cambray et du pays de Cambresis deussent estre assemblés audit lieu pour cause de certaine Constitution, appellée Quarantine, pieça ordonnée par l'Empereur, seigneur souverain dudit pays ; laquelle Constitution aucuns des nobles dudit pays de Cambresis vouloient mettre au néant... Lesdit évesque, clergé, nobles et autres..... avoient conclu et délibéré finalement que leur intention et volenté estoit que ladite Constitution fust entretenue et observée, nonobstant ladite requeste faicte au contraire, et que à ce les mouvoient deux causes principalement : la premiere si estoit qu'elle est saincte, juste et raisonnable, et la seconde, pour ce qu'elle a esté fait et ordonné d'un seigneur souverain qui faire le pouvoit.
Quam deliberationem approbant Missi regii. Vide in Quarentena 4.