« Quadragesima » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 582a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRAGESIMA
QUADRAGESIMA, Græcis Τεσσαραχοστή, Christianis, jejunium dicitur 40. dierum ante
Pascha, institutum ad Christi imitationem, qui totos 40. dies sine cibo et potu jejunavit,
ut est Matth. 4. Marc. 1. Luc. 4. De hujus autem origine, ac varia apud nationes
Christianas observatione, multa multi dixerunt, atque in iis Baronius ann. 57. n. 194. et
seqq. Menardus ad lib. Sacrament. Greg. Mag. pag. 52. Fr. Scorsus ad Homil. 15. Theophan.
Ceramei, Joan. Filesacus in lib. de Quadragesima, Joan. Bapt. Cotelerius ad lib. 5.
Constit. Apost. pag. 243. 244. et alibi, Haeftenus lib. 10. Disq. Mon. tract. 1. disq. 1.
§ 3. tract. 10. disq. 2. 3. 4. 5. Hovedenus tom. 1. Annal. ad ann.
1070. Bailletus Hist. Quadrages. etc.
◊ Quadragesimas tres observabant Latini,
Majorem scilicet ante Pascha, alteram ante Natale
Domini, quæ communiter vocabatur S.
Martini, et durabat usque ad Natale, tertiam 40. dierum ante festum B. Joannis
Baptistæ. Sed hæ duæ posteriores propter hominum fragilitatem ad unam sunt redactæ : et
iterum illæ divisæ sunt in tres hebdomadas Adventus, et tres ante Nativitatem S. Joannis,
in quibus est jejunandum et abstinendum a nuptiis. Hæc Durandus lib. 1. Ration. cap. 9. n.
8. lib. 7. cap. 14. num. 9. Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 184. 187. :
Iterum admoneant Sacerdotes, ut jejunia tria legitima in anno agantur, id est 40. dies ante Nativitatem Domini, et 40. ante Pascha, ubi decimas anni solvimus, et post Pentecosten 40. dies.Ubi quæ legitima jejunia hic, in Capitulari 1. Caroli M. incerti anni cap. 23. Ecclesiastica dicuntur. Harum trium Quadragesimarum mentio est præterea in Concilio Eliberitano apud Ivonem part. 15. cap. 163. in Canonibus Hibern. lib. 44. cap. 11. in Pœnitentiali Theodori cap. 32. apud Chrodegangum Metensem episc. in Regula Canonicorum cap. 32. Burchardum lib. 9. cap. 4. in Concilio Triburiensi ann. 895. cap. 58. Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 1. etc. Quarum quidem institutum inde profluxisse viri docti existimant, quod eæ pœnitentibus uno anno jejunandæ indici solerent, ex Burchardo lib. 19. cap. 5. ubi varios dandæ pœnitentibus satisfactionis modos enumerat :
Per singulos annos quatuor qui remanentTotidem habentur in Pœnitentiali MS. Thuano. Adde eumdem Burchardum cap. 9. et 10. et Ivonem part. 15. cap. 189. 190.(ex septenni pœnitentia)tres Quadragesimas per legitimas ferias debes jejunare, primam ante Pascha cum cæteris Christianis : alteram ante festivitatem S. Joannis Baptistæ, et si quid remanet post adimpleas : tertiam ante Nativitatem Domini, a vino, a medone, mellita cervisia, a carne, sagimine, et a caseo, et a pinguibus piscibus.
Quadragesima S. Martini,
incipiebat ab Octavis omnium Sanctorum. Alexander III. PP. Epist. 114. ex Francicis tom.
4. Hist. Franc. :
Nos eandem relaxationem taliter duximus distinguendam, scilicet ut in Quadragesima, quæ dicitur B. Martini, usque ad Adventum Domini, in sexta feria uno ferculo piscium, et vino temperate sumpto utaris.Mox :
Noverit autem Regia Sublimitas, Quadragesimam ab Octavis omnium Sanctorum, et non antea inchoari.Occurrit præterea mentio Quadragesimæ S. Martini, in Charta Aistulfi Regis Longobard. ann. 753. pro Ecclesia Mutinensi apud Ughellum tom. 2. pag. 109. in Regula Clarissarum, in Regula Tertiariorum cap. 5. 8. in Regula Monialium Damianitarum cap. 5. etc. in quibus quidem Regulis, duarum tantum Quadragesimarum mentio fit, scilicet, et S. Martini : quæ intelligi semper debent apud Scriptores, cum de binis tantum Quadragesimis agunt, ut apud Petrum Damianum in Vita S. Romualdi cap. 3. num. 15 :
Exceptis scilicet duabus anni Quadragesimis, etc.Idem lib. 6. Epist. 32 :
Ut vinum utroque Quadragesimali tempore non bibatur, non piscis edatur, etc.Epist. 34 :
In duabus autem Quadragesimis, quæ videlicet Natalem Domini, vel sacrosanctum Pascha præcedunt, etc.Joannes Abbas S. Arnulphi Metensis in Vita B. Joannis Abbatis Gorziensis cap. 10. n. 39 :
Itaque regulam tolerabiliorem assumpsit, ut duas tantum Quadragesimas in anno perageret, unam ante Nativitatem, alteram ante Pascha, priorem quidem Idibus Septembris, cum nona hora fratres prandium repetunt, incipiens : sequentem mox ab octavis Epiphaniæ, etc.Egbertus de Ecclesiastica institutione pag. 113 :
Quod et gens Anglorum semper in plena hebdomada ante Natale Domini consuevit, non solum quarta et sexta feria, et Sabbato, sed et juges duodecim dies in jejuniis et vigiliis ; et orationibus, et eleemosynarum largitionibus, et in Monasteriis et in plebibus ante Natale Domini quasi legitimum jejunium exercuisse perhibetur.Quadragesimæ ante Nativitatem Domini meminit præterea idem Petrus Damian. lib. 3. Epist. 10. de qua agit etiam Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 22. Chrodegangus in Regula Canonicorum Metensium cap. 20. Adde Concilium Matisconense I. cap. 9. et Oxoniense ann. 1222. cap. 8. Statuta Hospitalis S. Lazari Placentini, apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl. Placentinæ, ch. 62. Charta Manassis Episcopi Aurelian. ann. 1210. in Probat. Histor. Blesens. pag. 10. etc.
P. , 1766.
Quadragesima
Major, Quæ Pascha præcedit, ut ab Adventu distinguatur, nisi hic Dominicam
palmarum intelligas. Charta ann. 1296. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1280 : Donnet l'an de l'incarnation Nostre Seigneur Jesu Christ MCCXCVI. le jour dou grant Quaresme.Unde per Octavas Quadragesimæ majoris, indicatur, ni fallor, secunda post Paschæ festum hebdomada, in Charta ann. 1302. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 86. v° :
Che fu fait l'an de grace M. CCC. et Il. le Merquedi prochain après les octaves dou grant Quaresme.
◊ Quadragesimæ quatuor observatæ sunt a Græcis, prima Major, ante Pascha : secunda Apostolorum : tertia Assumptionis Deiparæ : quarta Nativitatis Domini. Primam
a feria 2. Sexagesimæ incipiunt ; secundam a 1. die post Dominicam primam Pentecostes ;
tertiam a Kal. Augusti ; quartam a Quadragesimo ante Nativitatem die. Jejunia in hisce
Quadragesimis ab iis sic exiguntur. In Majori Quadragesima, a feria 2. Sexagesimæ usque ad
Dominicam Quinquagesimæ, a carnibus abstinent : ovis tamen et lacticiniis vescuntur,
vinumque bibunt. A 2. feria Quinquagesimæ usque ad Pascha abstinent non solum a carnibus
et lacticiniis, sed etiam a piscibus, quia sanguinem et carnem habere dicunt ; ovis tamen
piscium, squillis, limacibus, cancris vescuntur, vinumque bibunt, unica in die refectione
contenti. In jejunio Apostolorum, ut etiam in aliis, vinum bibunt, piscesque, et bis in
die, comedunt. In jejunio Assumptionis, bis quidem in die comedunt, non tamen pisces,
præterquam in festo Transfigurationis. Jejunium Nativitatis servatur ut Apostolorum : sed
in vigilia Nativitatis fit ut in Majori Quadragesima. Vide Scaligerum lib. 7. de Emendat.
temp. pag. 697. Christophorum Angelum de Hodierno statu Græcorum cap. 4. 5. 6. 7. Allatium
lib. 3. de utriusque Eccles. Consens. cap. 9. § 3. Joan. Bapt. Cotelerium in Notis ad lib.
5. Constit. Apost. pag. 254. Nomocanonem ab eo editum tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ
cap. 426. 429. 430. 431. 432. 433. 434. et alios. Ut porro Majorem Quadragesimam
observent, pluribus etiam tradit Ratramnus lib. 4. contra Græcos cap. 4. Vide Glossar.
med. Græcitatis voce Τεσσαραχονθήμερον, col.
1546.
◊ Quatuor Græcorum Quadragesimis quintam addiderunt
Jacobitæ, sive Suriani, Quadragesimam scilicet Ninives.
Primam ante Pascha observant ut Græci : secundam Apostolorum a 1. die post
festum Pentecostes auspicantur : tertiam a 14. die ante Assumptionem : quartam a 25. die
ante Nativitatem Christi : quinta Ninives vel Jonæ est trium dierum, eamque celebrant in
hebdomada ante Septuagesimam, feria 2. 3. et quarta, in memoriam pœnitentiæ Ninivitarum. In Majori Quadragesima jejunant ut Græci : in secunda bis
in die, et pisces comedunt. Ita in tertia, et quarta. Quintam Ninives observant ut
Majorem.
◊ Chaldæi seu Nestoriani totidem ac Jacobitæ Quadragesimas
observant. Primam et Majorem ante Pascha incipiunt Dominica Quinquagesimæ : secundam, quæ
est SS. Apostolorum, auspicantur a feria 2. post primam Dominicam Pentecostes : tertiam
Assumptionis a 1. Augusti : quartam Nativitatis Christi a 25. die ante festum : quintam
exigunt ut Jacobitæ. In prima non pisces comedunt, nec vinum bibunt. In secunda Sabbato ac
Dominicis non jejunant, in quibus carnes edunt, et vinum bibunt. In tertia nec lacticinia,
nec carnes comedunt, excepto festo Transfigurationis. Quartam et quintam observant ut
tertiam.
◊ Quadragesimas Maronitæ sex olim
observabant : primam et Majorem ante Pascha : secundam sanctorum Apostolorum : tertiam
Assumptionis Deiparæ : quartam Exaltationis S. Crucis : quintam Nativitatis Domini :
sextam denique Ninives, vel Jonæ. Quadragesimam Paschalem auspicabantur ab hebdomada
Sexagesimæ : secundam a feria 2. post Dominicam Trinitatis, usque ad festum Petri et
Pauli : tertia erat dierum 14. ante festum Assumptionis : quarta unius hebdomadæ : quinta
40. dierum ante Nativitatem : sexta denique trium dierum in hebdomada ante Septuagesimam.
Quod ad jejunium in hisce Quadragesimis spectat, primo ea hebdomada, quæ Quadragesimam
Majorem præcedit, id est Sexagesimæ, a carnibus abstinebant, reliquis cibis et vino
utentes usque ad feriam 2. Quinquagesimæ. Ab ista feria usque ad Pascha, non carnes, non
ova, aut lacticinia, aut pisces manducabant, nec vinum bibebant. In secunda Quadragesima a
carnibus, ovis, et lacticiniis abstinebant, pisces tamen et alia comedebant, et vinum
bibebant, ante meridiem non comedebant, sed bis in die cibum sumebant. Idem observabant in
jejuniis Assumptionis, S. Crucis, et Nativitatis. Jejunium Ninives simile erat jejunio
majoris Quadragesimæ. Hodie, ex quo plerique e Maronitis Ecclesiam Romanam agnoscunt,
præscripta ab ea jejunia tantum observant.
◊ Armeni octo observant jejunia, quæ Quadragesimas
appellant, quod in ipsis quadragesimalibus vescantur cibis. Primum Adæ et Jonæ, quod est
5. dierum, duabus hebdomadis ante solemnem Paschatis Quadragesimam. Id se facere aiunt in
memoriam jejunii Adæ, postquam e paradiso ejectus est. Secundum est commune omnibus
Christianis ante Pascha, quod auspicantur feria 2. post Dominicam Quinquagesimæ. Tertium
est 9. dierum ante festum Pentecostes, hoc est ab Ascensione Domini. Quartum dicitur Eliæ,
incipitque feria 2. post Pentecosten, et protrahitur usque ad 50. dies. Quintum est unius
hebdomadæ ante Assumptionem Deiparæ. Septimum est hebdomadæ post Inventionem S. Crucis.
Octavum est 7. hebdomadarum ante Natalem Domini. De jejuniorum ratione
plura Quaresmius cap. 58. Filesacus de Quadragesima cap. 9. et
Bailletus in suo Tractatu de Quadragesima. Vide Synodum Trullanum can.
56.
◊ De Quadragesimis Moscovitarum et Ruthenorum, agit
Filesacus lib. de Quadragesima cap. 10. de Æthiopum, cap. seq.
Quadragesima S. Theodori,
Humbertus Silvæ candidæ contra Nicetam Pectoratum :
Nos Quadragesimam unius septimanæ, quam dicitis sancti Theodori, nescientes, solam Quadragesimam Dom. nostri Jesu Christi 40. diebus diligenter observare contendimus.
◊ Quadragesimarum pœnitentia
pœnitentibus varie pro criminum enormitate indicta.
Ad quinque sex, 12. etc. Quadragesimarum sine subditis annis pœnitentiam damnari,in Concilio apud Theodonis villam ann. 821. cap. 1. 2. 4. Ibidem :
Si autem mortuus fuerit, singulas sex Quadragesimas cum sequentibus annis pœniteat.Ibidem cap. 3 :
Si quis presbyterum.... vulneraverit et convaluerit, 12. Quadragesimas sine subditis annis pœniteat. Tribus Quadragesimis per tres annos agere pœnitentiam,in Concilio Remensi incerti loci ann. 923. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 58. Vide Carena, et Morinum lib. 7. de Pœnitentia cap. 13. num. 8. ubi observat, ejusmodi Pœnitentias in pœnam indictas, originem dedisse variis Quadragesimis, quæ quolibet anno observabantur ab omnibus Christianis, vel certe a monachis : earumque invectum usum in Occidentem a Theodoro Archiep. Cantuariensi, natione Græco existimat.
Quadragesima Asgensionis.
Liberatus Diacon. cap. 10 :
Qui cum ascendissent Antiochiam, eos Ibas excommunicavit, sed superveniente festivitate Quadragesimæ Ascensionis jussi sunt a domino excommunicatione absolvi, etc.Ubi Joannes Garnerius : Ascensionis, ἀναστάσεως, non ἀναλήψεως,
id est Resurrectionis e sepulchro, non item Ascensionis in cœlum, ex Theodorito Epist. 87. At Petrus Comestor in Hist. Evangel. cap. 8. Act. Apostol. observat, quosdam a festo Ascensionis usque ad Pentecosten jejunasse, exemplo Apostolorum, quos aiunt in spatio illo jejunasse, quia in Evangelio dictum est :
Venient dies, in quibus auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt.
◊ Per Quadragesimales dies a pugna seu
præliis abstinuisse Normannos nostros Italicos observare est ex Gregorio VII. PP. lib. 9.
Epist. 4.
Quadragesima Intrans, Dies Martis ante diem Cinerum, Gall. Mardi gras.
Chartularium Prioratus S. Petri de Domina fol. 74. v° :
Reddet.... unum caponem ad Quadragesimam intrantem.Vide Carementrannus.
P. , 1766.
◊ Pro Dominica prima Quadragesimæ
legitur in Charta ann. 1180. ex Chartul. Cluniac. : Gallinam unam in Dominica, quam vocant Quadragesimam intrantem.Haud scio an ad Quadragesimam pertineat vox Gallica Quahaumuce, in Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 323 :
Guillaume des Fosses et plusieurs autres compaignons buvoient ensemble en un jardin, ou jour d'une saint Cler de la Quahaumuce, en la viconté d'Arbet, etc.
P. , 1766.
◊ Antiquus est usus celebrandi mediam
Quadragesimam apud scholares, uti docet nos Codex MS. Camerac. circa initium 13. sæc. cap.
Qualiter laudes puerorum fiunt in Quadragesima:
In media Quadragesima scolares accipiunt lanceas cum vexillis et tintinnabulis ; prius faciunt laudes ante ecclesiam, deinde eunt per domos cantando, et accipiunt ova pro beneficio illius laudis. Sic antiquitus faciebant.
Quadragesima, Spatium 40. dierum,
intra quod vassallus, qui contra dominum deliquerat, damnum resarcire tenebatur, quo
elapso, si non satisfecisset, poterat Dominus feudum ipsius sibi asserere. Vide Foros
Bigorrenses art. 6. Interdum duæ hoc casu Quadragesimæ concedebantur. Baldricus lib. 3.
Chron. Camerac. cap. 41 :
Et si Walterus contra te peccaverit, et ni infra duas Quadragesimas emendaverit, ex parte nostra contra te adjutorium non habebit.Adde cap. 42. et Notas nostras ad Alexiadem Annæam pag. 398. 399.
Quadragesima Redituum
Ecclesiasticorum, indicta in Terræ Sanctæ subsidium ab Innocentio III. PP. Habetur
Epistola ad id conscripta in ejus Gestis pag. 73. 74.