« »
 
[]« 1 quæstionar » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 590c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTIONAR
1. QUÆSTIONAR, Carnifex, qui reos cruciat, examinat, ut ab eis veritatem extorqueat. Gall. Questionnaire. Gl. Gr. Lat. : Βασάνων ὑπηρέτης, Quæstionarius Alibi : Ἐξητητής, Exquisitor, Flagitator, Quæstionarius. Papias : Quæstionarius, Quæsitor. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 6 : Quæstionarii, sive carnifices. [] Walafridus Strabo de Reb. Eccl. cap. 31 :
Sunt in secularibus Quæstionarii, id est, qui reos examinant.
Lucifer Calarit. lib. Moriendum esse, etc. pag. 332 :
Hinc est, quod in te victo Quæstionario, illi dæmones in te vincuntur.
Acta S. Marcianæ Martyris num. 3 :
Iratus judex talibus dictis virginem Deo dicatam, Quæstionariorum manibus alapis cæsam in ludo gladiatorio jussit includi.
Acta S. Marii cap. 4. num. 18 :
Qui dum cæderentur, sub voce præconia dicentibus Quæstionariis, Præcepta principum nolite contemnere.
Appendix Cod. Theodos. Const. 3 :
Vexatos etiam nonnullos orthodoxorum Clericos,... flagitatos itineribus, Quæstionariis deditos, etc.
Vide Acta S. Anastasii Persæ Mart. n. 35. Acta S. Babylæ n. 12. Acta S. Theodori Duc. et Mart. num. 11. Julium Africanum lib. 3. Hist. Apostol. Evodium lib. 2. de Miracul. S. Stephani cap. 5. Acta S. Basilii Presb. Mart. n. 7. ubi ϰουεστιονάριοι dicuntur in textu Græco, Vitam S. Aigulfi Abbat. Lerin. cap. 24. Ingulfum pag. 866. Acta SS. Nicandri et Marciani, et Fullerum lib. 4. Miscell. sacr. cap. 16.
P. Carpentier, 1766.
Id officium præstabat olim serviens Casselleti. Memor. C. Cam. Comput. Paris. fol. 233. v°. ad ann. 1359 :
Colinus de Salines serviens Castelleti ad virgam et Quæstionarius Castelleti, una cum officio quæstionandi malefactores captos in Castelleto Paris. ibique ponendi in gehyna et aliis tormentis, prout solitum est.
Vide supra Quæstio 3.