« »
 
QUÆSTOR 1, QUÆSTOR 2, QUÆSTOR 3, QUÆSTOR 4, QUÆSTOR 5, QUESTOR.
[]« 1 quæstor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTOR1
1. QUÆSTOR, Questor, Creditor, qui ab alio rem creditam repetit, quærit. Capitulare Arechis Principis Beneventani, editum a Camillo Peregrino cap. 10 :
Quidam hominum versuta calliditate imbuti, propter obligationes vel debita, quæ fecerant, propinquioribus parentibus, qui juxta legem hæredes eorum futuri sunt, testamentum donationis ammittunt, ut Questores eorum creditas res facile perdant. Propterea decernimus, ut primi hæredes obligationes vel debita propinquorum persolvant, quod residuum fuerit de rebus eorum sibimet assumant.
[]« 2 quæstor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTOR2
2. QUÆSTOR, Qui quærit et subministrat alimenta aliaque ad vitam necessaria, Gallice Pourvoïeur. Statuta Collegii Præmonstr. Paris. ann. 1618. apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 212. col. 2 :
Qui quidem sufficientes pecunias ad quotidiana religiosorum et communitatis necessaria comparanda fratri Quæstori, seu exteriorum provisori tradent.
P. Carpentier, 1766.
Eo sensu aut saltem de eo, qui alimenta parat, hanc vocem intelligo, in Charta ann. 1319. ex Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 117 :
Petrus Amati consul... deliberavit et abire fecit de carceribus regis dicti loci quendam Quæstorem de Tholosa, qui nutriverat Petrum Bonelli quondam bandium de Limoso.
[]« 3 quæstor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTOR3
3. QUÆSTOR, Idem apud Imperatores CP. qui apud Reges nostros Referendarius seu summus Cancellarius. Codex Justinianus lib. 1. tit. 23. n. 7. in Authent. :
Ut divinæ jussiones subscriptionem habeant gloriosissimi Quæstoris.
Vide Dircksen. Manual. Font. Juris in hac voce § 3. Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 25. B. Glossar. med Græcit. col. 674. voce Κοιαίστωρ. Hinc pro Cancellario seu Notario sumitur in Literis Lotharii Regis, Bibl. Cluniac. col. 313 :
Gebo humilis Quæstor ad vicem Artoldi Archiepiscopi summique Cancellarii recognovi.
De Questoribus sacri Palatii plura vide apud Hofmannum in Lexico.
[]« 4 quæstor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTOR4
4. QUÆSTOR, Gall. Quêteur. Vide in Quæsta.
[]« 5 quæstor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTOR5
5. QUÆSTOR, Patronus. Translatio S. Cassiani apud Illustr. Fontaninum in Append. Antiq. Hortæ pag. 369 :
Si quis autem hoc donum his duobus præpollentibus Sanctis nunc a me traditum.... auferre tentaverit, habeat sibi judicem Deum et hos præfulgidos nostros perpetuos Quæstores.
Quæstor Ecclesiæ, Advocatus, Defensor. Regula Sanctimonialium cap. 9. ex Concilio Aquisgran. :
Si autem Ecclesiæ eas (res suas proprias) tradiderit, et usufructuario habere voluerit, Quæstor Ecclesiæ eas, utpote Ecclesiæ, defendat.
[]« Questor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 608b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUESTOR
QUESTOR, Variis notionibus. Vide Quæstor.