« »
 
QUÆSTIONARIUS 3, QUÆSTUARIUS 1, QUÆSTUARIUS 2, QUESTUARE.
[]« 3 quæstionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTIONARIUS2
3. QUÆSTIONARIUS, Qui eleemosynas pro se vel pro aliis petit. Matth. Westmonasteriensis ann. 1240 :
Imperator scripsit Regi elegantem Epistolam, in qua increpat Regem, quod in perniciem regni sui et imperii, terram suam per papales Quæstionarios depauperari.... permittit.
Infra :
Quicquid poterat inde, non fictus Papæ Quæstionarius apportavit.
Concilium Coloniense ann. 1300. cap. 12 :
Sacerdotes non permittant Quæstionarios goliardos, vel quoscunque alios ignotos intra parochiam suam prædicare, vel ostiatim deferre indulgentias pro quæsta facienda.
Adde cap. 13. Concil. Trevirense ann. 1227. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 115 :
Quæstionarii prædicatores formam prædicandi in generali Concilio Lugdunensi promulgatam excedentes, et falsa veris intermiscentes, de falsitate interposita etiam coram populo redarguantur : et quia Quæstionarii hujusmodi per literas falsas aut revocatas.... quæstum faciunt, etc.
Concilium Mogunt. ann. 1451. apud eumdem Marten. tom. 8. col. 1006 :
Abusum Quæstionariorum, qui quotidie excrescit, volentes reprimere, mandat sancta Synodus, ne admittantur Quæstionarii ipsi aliter quam secundum formam, juxta dispositionem juris, cum litteris Diocesanarum ; et ut via maliciæ eisdem præcludatur, curent locorum Ordinarii in suis litteris non solum formam juris, sed etiam indulgentias quas publicare valeant, exprimere, nec quicquam aliud quam in iisdem litteris exprimitur, liceat dictis Quæstionariis proponere.
Vide Quæstores et Quæstarii in Quæsta.
Quæstuarius, Ead. notione in Concilio[] Budensi ann. 1279. cap. 28. Synodo Pictav. ann. 1280. cap. 10.
[]« 1 quæstuarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTUARIUS1
1. QUÆSTUARIUS, Gallice Quêteur. Vide in Quæsta.
[]« 2 quæstuarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTUARIUS2
2. QUÆSTUARIUS, Qui quæstu corporis vivit, in Glossis Isid. Joh. de Janua : Quæstuarius, qui quæstu vivit, sicut mercator ; unde Quæstuariæ dicuntur meretrices,[] quæ quæstu corporis vivunt. Eadem notione Seneca de Benef. lib. 6. cap. 32. ubi de Augusti filia :
Ex adultera in Quæstuariam versa.
Sic lege 4. § 3. Dig. de his qui notantur infamia (3, 2.) : Lenocinium facit, qui Quæstuaria mancipia habuerit. Gl. Lat. Græc. : Quæstuarius, χρηματιστιϰός. Item : >Quæstuaria πραϰτιϰη, ποριστιϰή. Aliæ Græc. Lat. : Χρηματιϰός, Quæstuarius, Pecuniarius. Et alibi : Ποριστιϰή, Quæstuaria. Rursum alibi : Πραϰτιϰή, Quæstoria, Quæstiaria, (melius Quæstuaria) Actualis scientia.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Questron et Quoitron, meretricis filium vocabant nostri. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 156. Chartoph. reg. ch. 29 :
Vuidiez hors, filz de ribaude, et se ta mere porta oncques si hardi Questron ; qui est autant à dire que, filz de putain, si vuide hors. Chetif, coquin, truant, Questron, bastart,
in aliis ann. 1420. ex Reg. 171. ch. 122. Aliæ ann. 1421. in eod. Reg. ch. 338 :
Enfans Quoitrons ne bastars, etc. Coestron,
eodem significatu et ejusdem originis, in aliis Lit. ann. 1384. ex Reg. 125. ch. 174 :
Que icelle (femme) ou son Coestron ou bastard de filz le comparroient.
[]« Questuare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 608b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUESTUARE