« »
 
[]« 7 quarta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 596c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTA07
7. QUARTA, Quarta pars bonorum, quam sponsus dat sponsæ pro nuptiis in Regno Neapolitano. Statuta ejusdem Regni de jure Quartæ art. 1 :
Dos et Quarta, seu quarta pars, peti non possunt absque instrumento dotali et instrumento, quod Neapoli Quartula nuncupatur.
Consule eadem Statuta et vide infra Tertia 5.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1115. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodœp. Charit. [] part. 3. pag. 1134 :
Exceptis fredis equitum de masnada, quæ fuit quondam Ugonis comitis et excepta Quarta uxoris ejusdem.
Alia ann. 1131. ibid. pag. 1142 :
Concedo ecclesiæ S. Mariæ Pisanæ matris ecclesiæ et archiepiscopatu totam illam Quartam portionem, quæ mihi obvenit per cartam donationis ex parte comitissæ Ciciliæ uxoris quondam Ugonis comitis, quæ sibi evenit per morgincap, ex parte præfati comitis Ugonis viri sui.
Vide Quartisium.