« »
 
[]« 1 quartale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTALE
1. QUARTALE, Quartalis, Mensura Germanica, Alamannis Vierthel, apud quos quatuor quartales modium efficiunt : apud Anglos vero 32. quartæ sunt in modio, Quarts vocant. Joannes de Garlandia in Synonymis :
Dolia, Quartalium, fundum, clepsedra, lagena.
Ephemerid. Monasterii S. Galli 5. Id. [] Mart. :
Quæ solvit 10. Quartalia tritici.
Quartale frumenti, avenæ, in Statutis S. Claudii pag. 55. Quartale siliginis, in Charta ann. 1186. Hist. Mediani Monast. pag. 309. et in alia ann. 1376. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 83. col. 2. Adde Annales Colmarienses ann. 1236. et alibi non semel. In liquidis, Quartalis, Quart, continet apud Alamannos duas mensuras, apud alios quatuor. Vide Goldastum de Mensur. et Ponderib. veterum Germanorum et mox Quartalium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quartale, Mensura agraria, iisdem Germanis. Venditio ann. 1308. apud Ludewig. tom. 5. pag. 97 :
Decimam unam quindecim mansos uno Quartali minus continentem vendidimus.
Charta ann. 1334. apud Schlegelium de Nummis antiq. Gothanis :
De duobus Quartalibus mansi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quartale Vini, Quarta pars dolii vinarii, si idem sit, ut probabile est, quod Gallis Quartaut. Statuta Eccl. de Romanis inserta in Literis Johannis Franc. Regis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. pag. 275 :
Ecclesia de Romanis habuit in singulis cellariis seu penoribus sitis infra villam de Romanis a tenentibus cellaria, unum Quartale vini semel in anno.
Regestum 87. Chartophylacii Regii :
Item tenet plus circa unum jornale cum dimidio terre.... pro quibus facit unum Quartale vini census.
Pluries occurrit ibi ; semel vero Quarteirium eadem, ut videtur, notione :
Facit unum Quarteirium vini.
Alibi :
Facit domino unum Quarteyonum vini census.
Rursum :
Percipiunt 1. cartam, 1. mondinam, et 1. manatam nucleorum, XII. denarios, 1. Quarteyronum vini, 1. gallinam, etc.
Quartale Anni, pro quarta pars, in Chronico Windesemensi lib. 2. cap. 14. 29. 43. 48. et in Charta ann. 1321. apud Ludewig. tom. 1. pag. 293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quartale Horæ, Quadrans, Gall. Quart d'heure. Per tria Quartalia horæ, in Vita S. Lidwinæ, tom. 2. Aprilis pag. 293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quartale Miliaris, seu Milliaris, apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 350.