« »
 
[]« Quartaletus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 598a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTALETUS
QUARTALETUS, Minor mensura vinaria, quarta pars majoris, ut videtur. Statuta Capituli Diniensis ann. 1460. apud Gassendum in Notitia ejusdem Eccl. pag. 93 :
Ut singulis diebus Canonici quidem, qui officio interessent, panes IV. et Quartaletos vini II. acciperent, dimidium puta pro magna Missa et dimidium pro Vesperis ; Clerici vero beneficiati, Curati et Vicarii lucrarentur panes III. et Quartaletum vini I. panem I. videlicet pro Matutinis et Laudibus, alium pro Tertia et Sexta, reliquum pro magna Missa et Nona ; vini autem lucraretur dimidium quidem pro Matutino, Laudibus et Prima, dimidium vero pro Vesperis et Completorio : medii Vicarii denique panes II. acciperent et Quartaletum vini dimidium.