![[]](img/image.png)
4. QUARTARIUS, Moneta
quartam aurei solidi partem appendens. Lampridius in Alexandro Severo cap. 39 :
Tunc etiam, quum ad tertiam partem auri vectigal decidisset, tremissesVide Tartaron et Dissertationem de inferioris ævi numismatibus num. 87.(cusi sunt)dicente Alexandro, etiam Quartarios futuros quod minus non posset.
P. , 1766.
◊ Nostris in usu fuit minutior moneta,
nomine Quart, cujus æstimatio habetur in Lit. remiss. ann. 1471. ex Reg.
195. Chartoph. reg. ch. 605 : Une piece de monnoye, appellée Quart, valant quatre deniers.Vide Quartarolus 1. et infra Quatrenus.