«
2 quartus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 603b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTUS2
2. QUARTUS. Historia Abbatiæ
Condomensis pag. 465 :
Tributum quoque quod reddit Ecclesia, tale
est : duo Quarti reddunt unusquisque nummos 12. panes 8. annonæ concas 4. vini sextarios
2. convivium semel in anno domino suo cum 8. hominibus. Tertius vero Quartus similiter
excepto prandio : nam quartus libere reddit B. Petro culturam unam in villa S. Medardi :
casalem unum in isto burgo pignore datum pro 100. solid.
Ubi
Quartus videtur esse modus agri, ut et in Tabulario
Absiensi, ubi habetur :
Dedi .... quicquid habebam in proprio,
medietatem scilicet unius Quarti in duabus partibus terræ Villæ-novæ.
Vide
Quartarium,
Quarteria 1.,
Quarterium 3. et
Quarterius 1.
◊ Nescio an huc pertineat, quod habet Tabularium Ecclesiæ
Cadurcensis :
Exit autem de manso illo unum prandium in Natali
Domini, et 1. aries in Pascha et medietas de Quarto, et aliud servitium, quale volueris.
Fecerunt hanc pactionem, ut sic Vicarius, qui aliam medietatem Quarti possidebat, etc...
si aliquid injuste abstuli de honore S. Stephani de Quarto absolvo, etc.
Ibidem :
Una bordaria in valle Sivrano, de qua exeunt per annum 16.
denarii, et Quartam partem omnium quartanarum rerum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex hoc postremo loco colligimus,
Quartum nihil aliud esse, saltem in Tabulario Ecclesiæ Cadurcensis, quam
Quartonem seu quartam partem fructuum, quam domini percipiebant e
terris, ac potissimum ex vineis, quas tenentibus ea conditione colendas concedebant, ut
quartam fructuum partem inde redderent. Hanc notionem firmant, Fundatio Prioratus
Barbezilli inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. col. 270 :
In hac
terra mainaverunt monachi rusticos, qui reddunt eis Quartum terræ et oblias.
Charta ann. 1153. in Probat. novæ Histor. Occitan. tom. 2. col. 548 :
In medietate Quarti et decimarum, quam habemus in hoc manso, damus eidem
Hospitali tertiam partem.
Charta ann. 1251 :
Damus
omnipotenti Deo et S. Mariæ matri ejus in toti Capitulo S. Nazarii Carcassonæ... censum
annualem, tres solidos Hugonenses, Quartos, agrerios, tascas, medios, quartos,
tertiarios, census, usaticos, etc.
Pactum inter Jacobum Aragon. Regem Montisque
Pessulani Dominum et Berengarium Magalonæ Episc. ann. 1272 :
Est
etiam sciendum quod de supra dictis ab utraque parte excipiuntur usatica, laudimia,
concilia, Quarti, quinti, sexeni, septeni, octavi, feuda, fenalia, albergæ, boyramia et
alia servitia, seu jura, quæ ad jurisdictionem aliquam, seu merum vel mixtum imperium
non pertinent.
Chartularium Camalariense :
Ad Verenas est
unus masus, qui reddit meyssos, Quartum et recetum.
Rotulus sæculi
XII. de Prioratu S. Pauli
de Tartas ex Archivo Monasterii
de Casa Dei :
Dono... duos mansos, quos habebam in villa... et
Quartum terræ et duos receptos cum tribus militibus.
Hoc est, ut interpretor,
Quartam partem fructuum, quam ex terra percipiebam. Testamentum ann. 1102. Marcæ Hispan.
col. 1225 :
Item dimitto ad supradictum locum S. Mariæ Corneliani
omnes meos dominicos olivarios, quos habeo in supradicta villa, et ipsos Quartos de
ipsis olivariis ejusdem villæ ad luminaria omni tempore.
Hinc
Ad Quartum Excolere. Charta Abbatis
Moissiac. ann. 1212. in Regesto Carcassonensi :
Non habebit illam
vicesimam in illis, quæ excoluntur ad Quartum vel quintum.
Id est cujus colonus,
quartam vel quintam partem fructuum domino præstat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quartus, pro
Quater. Recogn. Albæripæ in Regesto
Probus fol. 67 :
Debet habere de Comite ille, qui solvit ea, Quartus cibum
suum.
Infra :
Debet habere cibum suum Quater, quando ea
reddit.
Quartus Scholæ, Qui, ut est in Ordine
Romano,
semper nuntiabat Pontifici de cantoribus, adstans ante faciem
Pontificis, et nutum ejus ad psallendum expectans
. Idem alio loco
Archiparaphonista
<unclear>nnncupatur</unclear>
, quod
Paraphonistis, seu Cantoribus
præesset.