« Querulans » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 607c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUERULANS
QUERULANS, Qui querulatur, seu queritur coram judice, qui litigat, causam agit. Miracula B.
Wernheri, tom. 2. Aprilis pag. 726 :
Habet jurisdictionem in eos, ut coram eo Querulantibus teneantur respondere.Diploma Radulphi Imp. pro Wormatiensibus, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 243 :
Quamdiu parati fuerint in civitate sua de se Querulantibus justitiam exhibere.Privilegium Alberti Magdeburg. Archiep. ann. 1225. apud eumdem Ludewig. tom. 5. pag. 24 :
Notum esse volumus.... quod pro discordia sopienda, quam habebat dilectus in Christo filius Prepositus Novioperis et ecclesia sua contra civitatem nostram Hallensem, pro ablatione aque ad lacum, Querulantibus ejusdem civitatis civibus ex adverso, etc.Vide Querelare. Et supra Querelans.