![[]](img/image.png)
QUERULARI, Querulas effundere.
Euricius Cordus lib. 13. Epigr. 43. ad amicum :
![[]](img/image.png)
Epigramma in Hattonem Archiepiscopum Mogunt. apud Serarium lib. 4. Rerum Moguntiacarum cap. 11 :Vacuum quid Querulare focum ?
Perperam Vossius de Vitiis serm. lib. 4. cap. 19. Querelabitur legit a Querela ; melius enim Querulabitur, a Querulus secunda correpta, ut versui congruit. Deinde passim occurrit Querulari. Petrus Blesensis Epist. 129 :Parcus et infelix, quæ te dementia ludit,Pauperibus Christi ut commoda nulla feras ?Cum Judex, solum hoc Querulabitur ipse futurus,Nescis quod post hac te ultio dira premet.
Ne de illis queruletur Dominus.Rursum utitur Epist. 141. 142. etc. Th. de Kempis de tribus Tabernac. cap. 9 :
Injuste Querulor, juste autem patior.Adde Vitam S. Petri Mart. tom. 3. Aprilis pag. 694. Annales Mediol. apud Murator. tom. 16. col. 714. etc.