« »
 
[]« 2 quinta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTA2
2. QUINTA, Fructuum domino reddendorum a tenente pars quinta. Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 542 :
Et pro solidis XII. concessit in Bacciano res ad Quintam reddendam et ibidem modios II.
Haud ignota fuit antiquis hæc obligationis species. Appianus de Bello civ. lib. 1. pag. 353 :
Sub vectigali annuorum fructuum, decimæ partis ex satis, Quintæ vero ex plantatis. Agri enim vectigales multas habent constitutiones. In quibusdam provinciis fructus partem constitutam præstant, alii Quintas, alii septimas.
Vide Burman. Dissertat. de Vectigal. cap. 2. supra Complantare, Quarto 7. et infra Quintum. Hispanis Quinta idem est quod nostris Ferme, metairie, Prædium rusticum.