« »
 
QUINTUM 1, QUINTUM 2, QUINTUM 3, QUINTUM 4.
[]« 1 quintum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUM1
1. QUINTUM, Quintus, Tributi species apud Aragonenses, Majoricenses, et Occitanos. Libertates Regni Majoric. per Jacobum Reg. Aragon. ann. 1248. MSS :
Pro Quinto,... lectus, arca, non pignorabuntur, neque vestes, neque arma personæ suæ. Si querimonia facta fuerit de possessione, vel re immobili, non dabitis caloniam (calumniam) neque Quintum.
Infra :
Succumbente actore vel reo decima pro calonia persolvatur, et non Quintum,... ita videlicet quod reus solvat decimam de eo, in quo condemnatus fuerit dare vel solvere actori per sententiam vel compositione,... de immobili vero Quintum vel decima pro calonia non solvatur. Statuentes, quod de cætero, loco Quinti, quod pro calonia præstabatur de placitis, quæ in curia civitatis et insulæ Majoric. agitabantur ; de placitis futuris vice Quinti decima persolvatur ab actore et reo, ut est superius ordinatum.
Vide Monetaticum. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1236. ex Regesto Tolosano pag. 51. 88 :
Annuales census, oblias, cum pertinentibus donationibus, quartos, Quintos, et agrarios, et decimas, thascas, et primitias, etc.
In alia ann. 1243 :
Terras cultas et incultas, nemora, barras, prata et pascua, census, usus, quartos et Quintos, decimas et agrarios, oblias et donationes totas, quæstas, toltas, et adempriva, albergas, successiones, escaducas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dubium est an in hisce duabus Chartis posterioribus aliud sonet vox Quintus, quam fructuum partem quintam ex agris vineisve domino reddendam a tenentibus, quod ea olim sæpe fuerit colonorum conditio, ut certam e fructibus terrarum et vinearum, quas excolebant, partem reddere tenerentur, ut alibi jam dictum est. Id certe significat vox Quintum in Charta Guigonis Comitis Forensis, pro fundatione Ecclesiæ Montis-Brisonis ann. 1223. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 28 :
Donavimus etiam nihilominus ipsis decimam de ververes d'Escotay et Quintum, quod ibidem cum decima mixtum habebamus.
Vide Quarto 7. Quartus 2. et Quartagium.
[]« 2 quintum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUM2
2. QUINTUM, Quinta, et Quartum, Quarta pars emolumentorum et commodorum Ecclesiarum ad Advocatos pertinens. Chronicon Mosomense pag. 660 :
Et quia Ecclesia semper pro justo Advocato contra malignantes opus habet, nullum fideliorem firmioremque æstimans, [] eundem fratrem suum, omnemque suum successorem absque aliquo pacto dationis, et acceptionis, vel consuetudinis, nec in quarto, nec in Quinto, vel ipsi vel his, quibus ipse committeret,..... Advocatum constituit.
[]« 3 quintum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUM3
3. QUINTUM et Retroquintum, Practicis nostris Quint et requint, Quinta pars pretii possessionis venditæ, cum altera quinta parte illius primæ quintæ partis, domino solvenda : v. g. pro agro centum libris vendito, domino solvuntur pro Quinto 20. libræ, et pro retroquinto 4. pro utroque simul 24. Scheda ann. 1389. tom. 4. Histor. Harcur. pag. 1712 :
Recipit et reddidit eidem et domino Jacobo de Haricuria Militi pro Quinto et retroquinto denariorum proprietatis castri et terræ de Mentenayo per eum acquisitum titulo emptionis a domina Johanna de Pontivo, domina de Mentenayo, precio 500. francorum, de quo dicta domina debet solvere medietatem Quinti denarii ascendentis ad 60. francos, et dictus miles debet residuum ascendens ad 95. francos, pro toto 175. francos.
Qui numeri non cohærent cum nostra, quæ vulgaris est, Quinti et retroquinti definitione ; hincque vereor ne mendum in illis subsit. Vide Quintellum et Quintus denarius.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1320. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 29. col. 1 :
Item quintus denarius appellatur illud Quintum, vel etiam ille quintus denarius, quod vel quem dominus rex, tam ratione laudimii, taschæ vel alia de causa, consuevit vel debet percipere in feudis, retrofeudis, aut terris quæ ab eo tenentur, secundum consuetudines diversas diversorum locorum senescalliæ.
[]« 4 quintum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUM4
4. QUINTUM, Pars hæreditatis quinta, a lege secundogenitis in quibusdam locis constituta. Charta ann. 1419. in Chartul. 21. Corb. fol. 246. v° :
A la charge de tel portion de Quint et vivre naturel, qui par raison et la coustume des lieux, poet appartenir audit Estevenot, fil maisné et heritier dudit feu Jaque. Quint naturel et coutumier,
in Consuet. Ambian. art. 57. 59. 71. et 72. Peron. art. 169. 174. etc. Vide supra Quarta 12.
P. Carpentier, 1766.
Quinter et Quintoier dixerunt practici nostrates de possessione, cujus quinta pars dari potest. Belloman. MS. cap. 12. fol. 30. r°. col. 2 :
Deuz choses sont que on ne puet Quinter en testament .... Mes en tous autres hiretages, soit en villenages soit en fief, puet estre li quins lessiés en testament.
Vide Consuet. Bolon. art. 64. et Attrebat. art. 95. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 199 :
Affirment que madame la comtesse de Pontieu... a droit de douaire et le quint heretablement... en toutes les terres dessus dites, qui Quintoier se peuent.
De censu præterea dicitur, cum illius pars quinta superadditur. Charta ann. 1318. ex Reg. 56. ch. 233 :
Item gros cens et menu,... dont la moitié se tierçoie et l'autre moitié Quintoie.
Alia ann. 1326. in Reg. 72. ch. 43 :
Item gros cens, appellez les cens perier, à Chasteau Renart, receuz lendemain de la S. Remy, six solz huit deniers ; Quintoiez valent huit sols quatre deniers. Item gros cens receuz à Chasteau Renart la veille de la S. Denis, pour cause de vaulardie, quarante et cincq sols, qui se Quintoient, etc.