« »
 
[]« 3 quintana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 614b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTANA3
3. QUINTANA, Quintena, Decursio equestris ludicra, ad metam hominis armati figuram exhibentem ad umbilicum, mobilem et versatilem, sinistra clypeum, dextra ensem aut baculum tenentem : quæ si aliter quam in pectore lancea percutiatur, statim qui a scopo aberrat, baculo repercutientem figuram sentit. Robertus Monac. lib. 3. Hist. Hieros. pag. 51 :
Tentoria variis ornamentorum generibus venustantur, terræ infixis sudibus scuta apponuntur, quibus in crastinum Quintanæ ludus scilicet equestris exerceretur.
Matth. Paris ann. 1253 :
Juvenes Londinenses statuto Pavone pro bravio, ad stadium, quod vulgariter Quintena dicitur, vires proprias et equorum cursus sunt experti.
Tabul. Dalonensis Monasterii fol. 34 :
Terram, quæ est juxta fontem domus Regum de la Quintana.
MS. :
Li cuens ne volt plus longuement targier,
Ains fait tantost la Quintaine drescier.
MS. :
A la Quintaine et à l'escu jouster,
Et courre as barres, et luitier, et verser.
 :
Je ne vous tiens mie à si bons Chevalier, que je daigne prendre lance pour jouster à vous ; ains vous dy, que vous esloignez de moy, et me venez ferir de toute vostre force, et je vous ferai Quintaine.
In Consuetud. [] MS. oppidi Maceriarum, seu de Mezieres in Turonibus, molendinarii tenentur semel in anno,
de fraper par trois coups le pal de la Quintaine
. Vide Froissartem 4. vol. cap. 63. pag. 187. et quæ de hoc ludicro congessimus in Dissert. 7. ad Joinvillam pag. 182.