« »
 
QUINTUM 1, QUINTUS 1, QUINTUS 2.
[]« 1 quintum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUM1
1. QUINTUM, Quintus, Tributi species apud Aragonenses, Majoricenses, et Occitanos. Libertates Regni Majoric. per Jacobum Reg. Aragon. ann. 1248. MSS :
Pro Quinto,... lectus, arca, non pignorabuntur, neque vestes, neque arma personæ suæ. Si querimonia facta fuerit de possessione, vel re immobili, non dabitis caloniam (calumniam) neque Quintum.
Infra :
Succumbente actore vel reo decima pro calonia persolvatur, et non Quintum,... ita videlicet quod reus solvat decimam de eo, in quo condemnatus fuerit dare vel solvere actori per sententiam vel compositione,... de immobili vero Quintum vel decima pro calonia non solvatur. Statuentes, quod de cætero, loco Quinti, quod pro calonia præstabatur de placitis, quæ in curia civitatis et insulæ Majoric. agitabantur ; de placitis futuris vice Quinti decima persolvatur ab actore et reo, ut est superius ordinatum.
Vide Monetaticum. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1236. ex Regesto Tolosano pag. 51. 88 :
Annuales census, oblias, cum pertinentibus donationibus, quartos, Quintos, et agrarios, et decimas, thascas, et primitias, etc.
In alia ann. 1243 :
Terras cultas et incultas, nemora, barras, prata et pascua, census, usus, quartos et Quintos, decimas et agrarios, oblias et donationes totas, quæstas, toltas, et adempriva, albergas, successiones, escaducas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dubium est an in hisce duabus Chartis posterioribus aliud sonet vox Quintus, quam fructuum partem quintam ex agris vineisve domino reddendam a tenentibus, quod ea olim sæpe fuerit colonorum conditio, ut certam e fructibus terrarum et vinearum, quas excolebant, partem reddere tenerentur, ut alibi jam dictum est. Id certe significat vox Quintum in Charta Guigonis Comitis Forensis, pro fundatione Ecclesiæ Montis-Brisonis ann. 1223. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 28 :
Donavimus etiam nihilominus ipsis decimam de ververes d'Escotay et Quintum, quod ibidem cum decima mixtum habebamus.
Vide Quarto 7. Quartus 2. et Quartagium.
[]« 1 quintus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUS1
1. QUINTUS, Convitii species. Vide Cenitus.
[]« 2 quintus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTUS2
2. QUINTUS, Quinta fructuum pars, quam colonus vel tenens domino reddere debet. Locus est supra in Quintayna. Vide Quinta 2. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Quintus, Qui ea ratione possidet. Charta ann. 1349. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 273 :
Item et omnes Quinti sive parsones ad dictum hospitium pertinentes, etc.