« »
 
[]« Quodlibetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 618a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUODLIBETUM
QUODLIBETUM, Scholasticis, pluribus abhinc sæculis, de quo in utramque disseritur partem, ex eo dictum, quia, quod libet, defenditur. Hinc Quodlibetariæ quæstiones eadem notione. Vide Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 40. ubi plerosque Scriptores Scholasticos laudat, qui Quodlibeta scripserunt. Ex hoc Scholasticorum vocabulo deducunt nostrum Gallicum Quolibet, Dictum mordax, acutum nonnumquam, plerumque triviale nulliusque leporis sale conditum, ideoque e politioribus colloquiis amandatum, sicut et Quodlibetariæ quæstiones e saniori Theologia, quod curiositati fere servirent, non utilitati.