« Quodlibetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 618a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUODLIBETUM
QUODLIBETUM, Scholasticis, pluribus
abhinc sæculis, de quo in utramque disseritur partem, ex eo dictum, quia, quod libet, defenditur. Hinc Quodlibetariæ quæstiones eadem
notione. Vide Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 40. ubi plerosque Scriptores
Scholasticos laudat, qui Quodlibeta scripserunt. Ex hoc Scholasticorum
vocabulo deducunt nostrum Gallicum Quolibet, Dictum mordax, acutum
nonnumquam, plerumque triviale nulliusque leporis sale conditum, ideoque e politioribus
colloquiis amandatum, sicut et Quodlibetariæ quæstiones e saniori
Theologia, quod curiositati fere servirent, non utilitati.