« »
 
MAJOR 1, RADO 1, RADO 2.
[]« 1 major » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 181c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAJOR1
1. MAJOR, nude pro Majore domus, nostris Maître d'hostel. Pactus Legis Salicæ tit. 11. § 6 :
Si quis Majorem, inferiorem, scantionem, mariscalcum, stratorem,... furaverit aut occiderit.
Ubi inter ministros domus primus statuitur, ut § seq. Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 36 :
Comitibus, Domesticis, Majoribus, atque nutritiis... delegatis, etc.
Majorissa, Quæ ancillis domus præerat in eodem Pacto :
Si vero Majorissam aut ancillam ministerialem, etc.
Major Domus, Qui domui seu famulis præest. S. Hieronym. Epist. 2 :
Si familiarius est loquendum, habet nutricem, Majorem domus virginem, viduam, vel maritatam, etc.
Præpositus domus
, apud Monachum Sangallens. lib. 1. de Carolo M. cap. 33. Glossæ Isidori : Architriclinus, Major domus. Donatus :
Columen, columna : unde apud veteres Columellæ dicti servi Majores domus.
Regula Magistri cap. 11 :
Sicut in hominis domo, ut securus sit de omnibus præparandis, Dominus rei ordinat Majores familiæ, quos vice Domini minores timeant, id est, Vicedominum, Villicium, Saltarium, et Majorem domus, sic in domibus divinis, etc. Majoris domus
Hunnerici Vandalorum Regis meminit Gennadius lib. de Script. Eccl. Eugenio Carthagin. Episcopo. Major domus Exarchi Italiæ, apud Gregor. M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 9. Ita Avitus Viennensis Epist. 35. Wippo in Vita Conradi Salici pag. 428. Adam Bremensis cap. 153. 207. et alii. []
Major Domus, Prima olim in Francorum nostrorum Palatio ac præcipua dignitas, quæ varie efferri solet a Scriptoribus. Dicitur enim apud Persas μείζων τῆς βασιλιϰῆς ὀιϰίας, apud Sozomenum lib. 2. cap. 9. idem Eutropium Eunuchum προεστῶτα τοῦ βασιλέως οἴϰου quem alii πραιπόσιτον, vocat, et cap. 7. μειζονα τῶν βασιλέων εὐνούχων.
Major domus Regiæ
, apud Fortunatum in Vita S. Radegundis cap. 44. et alios passim : quomodo etiam qui eadem fungebatur dignitate apud Italiæ Gothicos Reges, in Concilio Romano sub Symmacho I. PP.
Gubernator Palatii
, apud Fredegarium cap. 55. et Aimoin. lib. 4. cap. 15.
Rector Palatii et Major domus
, apud Ursinum in Vita S. Leodeg. cap. 8. et Aimoinum lib. 4. cap. 26.
Moderator Palatii
, apud Paulum Warnefrid. in Episc. Metens.
Magister Palatii
, apud Godfridum Viterbiens. Chron. part. 12.
Palatii Præfectus
, apud Eginhardum in Vita Caroli M. in Vita S. Eligii, in Vita S. Wandregesili cap. 13. 14. et in Vita S. Remacli cap. 21. apud Adrevaldum lib. 1. cap. 15. etc. Unde
Præfectoria dignitas
, apud Aigradum in Vita S. Ansberti cap. 8.
Præfectoria administratio
, in Vita S. Ansberti Episcopi Rotomag.
Palatii Præpositus, quod vulgo dicitur Major domus, etc
. apud S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 53. Provisor Aulæ regiæ, et Provisor Palatii, apud Venericum in Apologetico Henrici IV. seu lib. de Unitate Ecclesiæ conservanda. Princeps Palatii, apud Ermentarium in Vita S. Philiberti lib. 1. cap. 25. Regalis Curiæ Princeps, apud Eadmerum in Vita S. Wilfridi cap. 33. Princeps regiminis ac Major domus, in Gestis Regum Fr. cap. 48. Comes Palatii, apud Aimoinum lib. 4. cap. 6. de Warnario, ubi supra Major domus dicitur, et cap. 14 :
Palatio regni Burgundiæ Præpositus.
Præfecti Prætorio, in Annal. Trevir. part. 7. Comes domus regiæ, de Gogone Majore domus lib. 3. cap. 4. Comes Palatinus, in Vita S. Drausii, ubi de Ebroïno, et apud Philippum Mouskes. Dux Palatii, in Gestis Dagob. cap. 31. et in Chr. Fredeg. cap. 75. Dux Francorum, in Vita S. Baboleni, de Erchenoaldo :
Qui tunc Francorum Ducatui præerat, et omnia Palatina officia suo moderamine procurabat.
Et apud Anonymum de Carolo Martello, ann. 731. Dux et Major domus Regni Francorum. Ita apud Erchanbertum in Breviario Majorum domus : unde Ducatus ipsa dignitas, in Genealogia Regum Francor. tom. 1. Hist. Franc. pag. 795. ubi de Ebroïno. Curopalata, apud Egidium Parisiensem lib. 1. Carolini, ubi de Ebroïno :
In vice Wulfaldi dominari cœpit adhærens
Regibus Austrasiis, et eorum Curopalates.
Ita Curam Palatii gessisse dicitur filius Waratonis apud Fredegarium, tametsi eademne Curopatatæ dignitas cum Majoris domus dignitate, jure addubitari possit. Πρόοιϰος. Vide Glossar. med. Græcit. in hac voce col. 1247.
Atque hæ quidem nomenclaturæ supremam Majorum domus aulæ Francicæ potestatem indicant, cum penes eos esset et Palatii, et Regni, et rerum publicarum cura, sola regiæ dignitatis specie Principibus ipsis remanente. Hariulf. lib. 2. Chronici Centul. cap. 1 :
Nam illo tempore, decidente regali gloria, per Præfectos Palatii domus regia ordinabatur ; neque aliud Regi relinquebatur, quam ut regio solum nomine contentus solio resideret, ac speciem dominantis [] effingeret, legatos undecunque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa, quæ erat edoctus, vel potius jussus, ex sua velut potestate redderet, ac regni administrationem, et omnia, quæ vel domi, vel foris erant agenda ac disponenda, Præfectus aulæ procurabat.
Similia habent Eginhardus initio Vitæ Caroli Magni, Paulus Warnefridus lib. 6. de Gest. Longob. cap. 16. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 12. Theophanes, Radulphus de Diceto ann. 662. et alii. Hinc Desiderius Cadurcensis Episcopus scribens ad Grimoaldum Majorem domus Epistol. 6. totius aulæ immoque regni rectorem appellat. Et Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiæ cap. 4 :
Grimoaldus pro patre suo Pipino constitutus Major domus, potenter in aula Sigeberti Regis principabatur, et domi militiæque viriliter tutabatur.
Vita Pipini Ducis de Pipino juniore Majore domus in Austria :
Etsi non regio nomine, tamen regia potestate in Austria regnare cœpit.
Vita MS. sancti Gaugerici Episc. Camerac. lib. 2. cap. 3. de Landrico :
Ille vero, quoniam in aula regia cæteros fastibus excellabat, ac sub Regis Domini auctoritate, moles et onera regni pro sua voluntate tractabat, etc.
In Vita et Miraculis S. Rictrudis, Archenaldus Major domus secundus a Rege in Palatio ejus fuisse dicitur. Denique Othlonus lib. 2. de Vita S. Bonifacii cap. 19 :
Hic itaque accepta paternæ et fraternæ potestatis monarchia, qui tunc Major domus dicebatur, etc.
Inde Subregulos appellatos docemus in hac voce. Vide Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 25. B.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc etiam Inlustris seu Illustris elogium, etiam tum, cum Regibus vel maxime placebat, ut monet Mabillonius, sibi arrogare minime dubitarunt, exemplo Regum, ut vel sic omnia regio nomine agere viderentur. Hoc quippe titulo gaudebant Ebroinus, et alii post eum omnes, ut ex pluribus Instrumentis constat.
Hæc porro summa Majorum domus potestas tum primum cœpit, cum imperavit Clodoveus II. Dagoberti filius, sub quo Regum suprema intercidit potestas. Genealogia Regum Francor. pag. 795 :
Denique a temporibus Clodovei, qui fuit filius Dagoberti, pater vero Theoderici regnum Francorum deeidens, per Majores domus cœpit ordinari.
Ita etiam alii Scriptores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paulo antiquiorem usurpatæ Majorum domus auctoritati originem assignat Venericus in Apologetico Henrici IV :
Tempore Clotarii, patris Dagoberti regnum Francorum Regi cœptum est, et amministrari ab his, qui provisores Aulæ regiæ, vel Majores domus esse videbantur.
Majores domus aulæ Francicæ ab ipsis Proceribus et populo eligi solebant. Fredeg. cap. 54 :
Eo anno Chlotarius cum proceribus et leudibus Burgundiæ Trecassinis conjungitur, cum eorum esset sollicitus, si vellent jam Warnachario discesso (defuncto) alium in ejus gradum sublimare. Sed omnes unanimiter denegantes, nequaquam se velle Majorem domus eligere, Regis gratiam obnixe petentes, cum Rege transegere.
Adde Aimoinum lib. 4. cap. 15. Idem Fredegar. cap. 105 :
Eo tempore elegerunt in honorem Majoris domus quendam Francum nomine Raganfridum.
Gesta Regum Francor. cap. 45 ;
Franci autem Leudesium filium Erchinaldi nobilem in Majorem domus Palatii eligunt.
Et ita cap. 48. Eginhardus in Caroli M. Vita, de Majoris[] domus dignitate :
Qui honor non aliis a populo dari consueverat, quam his, qui et claritate generis, et opum amplitudine cæteris eminebant.
Principis tamen interveniebat consensus, imo jussio. Gesta Reg. Franc. cap. 47 :
Franci vero consilio accepto Waratonem virum illustrem in loco cum jussione Regis Majorem domus Palatio constituunt.
Fredegar. in Chron. cap. 27 :
Protadius instigante Brunechilde, Theoderico jubente, Major domus efficitur.
Adde Aimoinum lib. 3. cap. 92. lib. 4. cap. 6. Idem Fredegar. Chr. cap. 101 :
Grimoaldus junior cum Childeberto Rege Major domus Palatii super Francos electus est.
Adde cap. 104. ejusdem Epit. cap. 58. Aimoin. lib. 3. cap. 4. lib. 4. cap. 44. 46. et Gesta Regum Franc. cap. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Atque hæc erat certe recepta consuetudo : nihilominus tamen observandum hanc dignitatem Gaufrido Grisagonellæ ita concessam a Roberto Rege, ut illius successores ea in posterum jure hereditario potirentur. Vide infra locum ex Gestis consulum Andegav. cap. 6. laudatum.
Jam vero cum Regnum Francicum in triplicem maxime monarchiam divisum esset, Franciam nempe, seu Neustriam, Austrasiam, et Burgundiam, iis Regum interdum filiis attributis, a quibus servabatur nihilominus Regis Francorum titulus, in suis singuli toparchiis ac regnis suos Majores domus, habebant, quorum seriem ad Historiæ notitiam hic breviter perstringimus.
Badegisilus,
postmodum Episcopus Cenomanensis, sub Chlotario I. Rege
. Gregor. Turon. lib. 6. cap. 9. lib. 8. cap. 30. 39. lib. 10. cap. 5.
Gundolandus,
sub eodem Clothario I
. Erchanbert.
Landericus,
sub Chilperico I. et Chlotario II
. Gesta Regum Francor. cap. 35. 36. 41. Chronic. Fredegar. cap. 25. Aimoin. lib. 3. cap. 4. Herman. Contract. ann. 585.
Gundoaldus,
sub Chlotario II
. Gesta Reg. Francor. cap. 41. Erchanbert.
Æga,
vel Eganus, aut Eganes, sub Dagoberto et Chlodoveo II
. Gesta Dagoberti cap. 24. 43. 46. 47. Chr. Fredegar. cap. 79. 80. 83. 85. Aimoin. lib. 4. cap. 35. 36.
Almaricus,
sub Chlodoveo II
. Passio S. Bercharii Abbatis.
Grimoaldus Pipini II. filius. Libellus de Major. Domus reg.
P. Carpentier, 1766.
Radobertus, eo titulo subscribit Chartam Chlodovei II. in Chartul. S. Dion. pag. 22. col. 2.
Erchinoaldus aliis Herginoldus,
sub Dagoberto et Chlodoveo post Eganem
. Gesta Dagob. cap. 48. Gesta Reg. Franc. cap. 42. Chr. Fredeg. cap. 84. 89. 90. 91. 92. Vita S. Wandregisili cap. 13. 14. Vita S. Eligii, Vita S. Furfei, Vita S. Baboleni, Vita et Miracula S. Rictrudis, Libellus de Majoribus domus Regiæ. Malbrancus, etc.
Leudesius, Erchenoaldi filius, qui Liutherius in Vita S. Odiliæ, et in Fragm. Hist. tom. 1. Hist. Fr. pag. 783. sub Theodorico. Gesta Regum Francor. cap. 45. Fredeg. Chron. cap. 96. Bruschius de Monast. Germ. pag. 93.
Ebroinus, sub Chlotario filio Chlodovei. Vita sanctæ Bathildis a Tolnero edita cap. 5. Vita S. Leodegarii cap. 12. Ursinus in ejusdem S. Leodegarii Vita cap. 4. 8. Passio S. Ragneberti, [] Vita S. Drausii, Vita S. Eligii, Erchanbertus, etc.
Warato,
post Ebroinum, sub Theodorico I
. Gesta Reg. Franc. cap. 47. Fredegar. Chr. cap. 98. Aimoin. l. 4. cap. 46. 47. Fragm. Hist. pag. 783. Vita S. Audoeni cap. 26. 29. Vita S. Ansberti Rotomag.
Bertharius,
Waratonis gener, sub eodem Theoderico
. Gesta Reg. Francor. cap. 48. Fredegar. Chron. cap. 99. Aimoin. lib. 4. cap. 47. Erchanbert. etc.
Nordebertus, sub Chlodoveo II. et Childeberto II. Gesta Reg. Francor. cap. 48. 49. Genealog. Regum Fr. pag. 795. tom. 1. Hist. Fr. Libell. de Major. dom.
Grimoaldus Pipini junioris filius, sub Childeberto II. Gesta Reg. Franc. cap. 49. 50. Chron. Fredeg. cap. 101. 102. 104. Aimoin. lib. 4. cap. 38. Erchanbert. Genealog. Reg. Francor. pag. 795. 798. Vita S. Sigeberti Regis Austr. cap. 4. 5. Libell. de Majorib. dom.
Theudoaldus filius Grimoaldi sub Dagoberto filio Childeberti. Fredegar. Chr. cap. 102. 104. Erchanbert. Libell. de Major. dom.
Ragenfredus, sub Dagoberto. Fredegar. Chr. cap. 105. Aimoin. lib. 4. cap. 49. Erchanbert. Geneal. Reg. Franc. Herman. Contract. ann. 716.
Carolus Martellus, sub Theoderico filio Dagoberti, de quo passim Scriptores.
Pipinus Caroli filius. Ejus Vitam scripsit Bollandus 21. Januar.
Chrodinus Dux,
Electus Major domus Regni Austrasiæ, sub Sigeberto I
. Fredegar. Epit. cap. 58. 59. Aimoin. lib. 3. cap. 4. Fortunat. lib. 7. Poem. 16.
Gogo,
sub eodem Sigeberto I
. Gesta Regum Franc. cap. 57. 58. Fortunat. lib. 7. Poem. 1. 4.
Rado,
sub eodem Sigeberto I
. Chr. Fredeg. cap. 42. Aimoin. lib. 4. cap. 6.
Florentianus,
sub Childeberto Rege Austrasiæ
. Gregor. Turon. lib. 9. cap. 30.
Wlfoaldus,
sub Childeberto
. Libell. de Major. domus, Vita S. Leodegarii cap. 5. Vita S. Præjecti, Camusat. in Prompt. Antiq. Trecass. pag. 80. Gesta Regum Franc. cap. 45. 46.
Warnacharius,
sub Theoderico II
. Fredeg. Chr. cap. 18. 22. 40. 41.
Pipinus Senior,
sub Chlotario I. Dagoberto II. et Sigeberto II
. Gesta Dagob. cap. 22. 47. Erchanbert. Fragm. Hist. tom. 1. Hist. Franc. pag. 782. Vita Sigeb. Reg. Herm. ann. 646. Divæus lib. 1. cap. 6.
Martinus,
sub Sigeberto II
. Gesta Reg. Francor. cap. 46. Fredeg. cap. 97. Aimoin. lib. 4. cap. 45. Libell. de Majorib. dom.
Grimoaldus,
sub Sigeberto II
. Fredegar. Chron. cap. 88. Gesta Regum Franc. cap. 43. Aimoin. lib. 4. cap. 49. Vita S. Remacli cap. 14. 20. 21. Vita Pipini tom. 1. Hist. Franc. pag. 598. Herman. Contr. ann. 644. Vita Sigeberti Regis, etc.
Adalgisus Dux Palatii sub Sigeberto III. Gesta Dagob. cap. 31. Fredegar. Chron. cap. 75. Aimoin. lib. 4. cap. 26.
Pipinus Junior filius Ansegisi,
sub Theoderico filio Chlodovei, et sub Chlodoveo
. Erchanbert. Gesta Reg. Franc. cap. 46.
Warnacharius,
sub Theoderico Rege [] Burgundiæ Childeberti filio
. Fredeg. Chron. cap. 18. 40. 42. Aimoin. lib. 3. cap. 86. l. 4. cap. 1. 6. 14. Herman. Contract. ann. 600.
Berthoaldus,
sub eodem Theoderico
. Fredeg. Chr. cap. 24. 25. 26. Herm. ann. 602.
Protadius,
sub eodem Theoderico
. Fredeg. Chron. cap. 27. Aimoin. lib. 3. cap. 91. 92. Herman. ann. 606. 608.
Claudius,
genere Romanus, sub eodem Theoderico
. Fredegar. Chron. cap. 28. Aimoin. lib. 3. cap. 92. 93.
Flaocatus,
sub Chlodoveo II
. Gesta Dagoberti cap. 48. Fredeg. Chron. cap. 89. 90. Vita S. Eligii l. 2.
Hermarius gubernator Palatii Regis Aquitaniæ. Fredegar. Chron. cap. 55. Aimoin. lib. 4. cap. 15.
Robertus Major Palatii Regni Aquitaniæ sub Pipino Rege ann. 828. Vide Chenutium in Antiquit. Bituric. pag. 40.
Exhinc qui Majores domus prima ac secunda Regum stantibus stirpibus appellabantur, Senescallos dixerunt nostri : qua priore etiam nomenclatura insignitur Theobaldus Comes Blesensis, qui vulgo Senescallus appellatur, in Chartis Theobaldi Episcopi Suessionensis ann. 1077. in Tabulario Castilionensi :
Theobaldus Comes Major domus regiæ.
Ita Stephanus Garlandus in Chronico Mauriniacensi lib. 2 :
Interea defuncto Willelmo Anselli dapiferi germano, Stephanus Cancellarius frater amborum Major Regiæ domus effectus est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo, qui Diaconatus fungebatur officio, Militiæ simul post Regem duceret principatum.
Idem Chronicon Radulphum, Viromandensium Comitem, Majorem domus Regiæ vocat. Robertus de Monte ann. 1169 :
Henricus filius Regis Anglorum... servivit Regi Francorum ad mensam, ut Senescallus Franciæ. Hanc Senescalciam, vel, ut antiquitus dicebatur, Majoratum domus Regiæ, Robertus Rex Franciæ dedit Gaufrido Grisagonella Comiti Andegavorum, etc.
Hugo de Cleeriis, et ex eo Gesta Consulum Andegav. cap. 6. de eodem Gaufrido :
Sibi et successoribus suis jure hæreditario Majoratum Regni, et Regiæ domus Dapiferatum cunctis applaudentibus et laudantibus exinde donavit.
Sed et Majores domus primæ Regum nostrorum stirpis Senescallos promiscue vocat Philippus Mouskes, ubi de Grimoaldo :
Grimaus un haus om cavaliers,
Ki Senescaus et Conseilliers
Estoit de la terre d'Austrie.
Idem Hugo de Cleeriis de Majoratu et Senescalcia Franciæ, de Comite Andegavensi :
De cætero Comes appellatur Major in Francia, propter retutelam, quam facit in exercitu Regis.
Surita lib. 1. Ind. ann. 1055. de Senescallis :
In Aragonia, uti in Galliæ regno, Majores domus appellabantur, quod aulæ regiæ præfecti essent.
Vide Senescalcus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tandem regnante feliciter tertia Regum nostrorum stirpe, inter Leges latas quibus regni tranquillitati provisum est, ea potissimum obtinuit locum, ne in posterum essent Majores domus ut refert Petrus Gregorius lib. 7. de Rep. cap. 8. sic postremum desiit summa et pæne regia Majorum domus potestas auctoritasque.
Major Palatii, Idem, qui Comes Palatii, in Testamento S. Leodegarii, (si [] tamen genuinum est) apud Miræum in Donat. Belg. lib. 1. cap. 4 :
Ut reus Majestatis noverit se coram Majore Palatii vel capite, vel centum auri libris mulctandum.
Habebant etiam Reginæ suos Majores domus. Apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 45. lib. 7. cap. 27. 38. 43. Waddo dicitur Major domus Rigunthis Reginæ. Ita Amalricus Dapifer Reginæ. Chartam Philippi I. Regis Franc. ann. 1065. subscribit, in Hist. Monast. S. Martini de Campis pag. 16.
Major domus nuncupatur S. Leodegarius in illius Vita cap. 4. ubi de Childerico :
Idem sanctum Leodegarium Pontificem super omnem domum suam sublimavit, et Majorem domus constituit.
At cum fere constans sit hac dignitate nunquam donatum sanctum Leodegarium, censent Valesius lib. 21. Hist. Franc. et Cointius in Annal. Eccles. Franc. ann. 670. hacce nomenclatura præcipuum Consiliarium denotari. Quibus sane adstipulatur Additamentum 2. Legis Burgundionum § 13 :
Quicunque aliquem locum munificentiæ petere voluerit, cum litteris Comitis sui veniat, et Consiliarii aut Majoris domus, qui præsentes fuerint, ipsas litteras Comitis ipsius accipiant, etc.
Et in Præfatione ejusdem Legis :
Sciant itaque Optimates, Comites, Consiliarii, Domestici, et Majores domus nostræ, Cancellarii, etc.
Similia pæne habentur in Lege Ripuar. tit. 88. ubi cum numero multitudinis ibi efferantur, vix est ut credam, habuisse curam aulæ regiæ : quin potius pro Primatibus et præcipuis aulæ regiæ Proceribus accipiuntur, ut in Ordine Romano dici monemus. Ita apud Adamum Bremensem cap. 153 :
Non sapienter æstimans talium personarum favoribus se effecturum, ut vel solus placeret in Curia, vel Major domus fieret præ omnibus.
Quidam præterea observarunt Majores domus a Summo Pontifice ex ordine Cleri, interdum etiam Episcopali electos, viros scilicet prudentia et rerum gerendarum peritia insignes quibus Episcopii vel Patriarchii Lateranensis cura et administratio committebatur, in gubernanda domo, domesticis, et hospitibus excipiendis, eorumque causis rite et ordine cognoscendis, quos et Vicedominos appellabant, quod fuit Senescallorum officium. Majores domus Ecclesiæ Romanæ habet Ordo Romanus : qui tamen infra, Primates videntur appellari, adeo ut incertum sit, an revera Majores domus Lateranensis fuerint.
Majorum domus Episcoporum meminit Gregorius M. lib. 9. Ep. 66 :
Volumus autem ut memoratus frater Paschasius (Episcopus) et Vicedominum sibi ordinet et Majorem domus, quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis, quæ eveniunt, idoneus et paratus existere.
Baldricus lib. 1. Chr. Camerac. cap. 92. de Joanne Vicedomino Cameracensi :
Qui Majordomatu cæteris præstabat in urbe sub Pontificali auctoritate.
Concilium Romanum contra Johannem Archiep. Ravennat. apud Muratorium tom. 2. pag. 204.
Atqui hi non alii videntur ab Advocatis Ecclesiarum Cathedralium, qui alias Vicedomini, quo titulo indigitatur Theodoricus comes Advocatus Ecclesiæ Trevirensis a Lamberto Schafnaburgensi anno 1066. qui Sigeberto Comes Trevirorum appellatur. Annales Francorum Bertiniani ann. 867 :
Carolus Rex Abbatiam ipsius Monasterii sibi retinuit, causas Monasterii (S. Dionysii) et conlaborationem [] per Præpositum et Decanum atque Thesaurarium, militiæ quoque curam per Majorem domus sua commendatione geri disponens.
Ubi Major domus idem est, qui Advocatus Monasterii sancti Dionysii. Acta S. Forann. Abb. n. 11 :
Quapropter decretum ibi est judicio Procerum de Curia, in ejusdem Regis præsentia, quatenus Major domus, videlicet Præpositus de Ecclesia S. Mariæ, quæ est Aquisgrani, cum cæteris valentioribus Canonicis, pro eadem Abbatia tempore tribulationis ejusdem Abbatiæ causidici assurgant, etc.
Vide Freherum ad Petrum de Andlo pag. 139. 2. Edit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majoris Abbatis Corbeiensis occurrit mentio apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 248. ubi alium ab Advocato ejusdem Abbatis exstitisse, ipsique præpositum fuisse certum videtur.
Major Domus, Dignitas etiam apud Hispaniæ Reges, in Chartis Alfonsi, Imp. in Bibl. Cluniac. pag. 1436. et apud Doubletum pag. 892. et aliis Regum Hispanicorum apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti. Chron. S. Ferdinandi tom. 7. Maii pag. 360 ;
Rodericus Gonzalvi Majordomus Curiæ Regis
.
L. Favre, 1883–1887.
Comes Pontius, Majordomus Imperatoris, confirmat.
(Carta Adefonsi, regis seu imperatoris Castelliæ, Mus. Arch. dep. an. 1149, p. 76).
Majoris Domus, in Regno Aragonum munus sic describit Vitalis Episcopus Oscensis :
Post Regem autem dispensator domus regiæ qui dicitur Major domus, in judicando obtinet principatum : qui de omnibus causis et querelis tam Infancionum, quam aliorum potest cognoscere indistincte : exceptis probatione Infancionatus, et pronuntiatione super ea, exauctorizatione Militis, prolongatione natalium, et restitutione status eorum, qui illum incarnatione regia, vel expressione infamiæ amiserat : hæc enim et iis æqualia, vel majora sunt soli Regi, vel cui ipse specialiter, mandaverit, reservata. Sed Major domus semper in cognitione causarum debet sibi Justitiam majorem Regni Aragonum adhibere, vel si ipsum habere commode non valeret, alium Justitiam, qui in aliqua civitate, vel villa domini Regis, sit per dominum Regem in Justitiatus officio constitutus. Qui Justitia examinet omnes causas, et determinet per suam sententiam in Majordomi curia agitandas. Major domus enim pronuntiare sententiam diffinitivam, vel interlocutoriam nunquam debet, etc.
Adde, quæ ad eumdem Vitalem commentatur Hieronymus Blanca pag. 785. Rer. Aragon.
Majoris Domus, apud Castellanos, munus ita describitur in Legibus Alfonsinis, seu Paritis, part. 2. tit. 9. lege 17 :
Mayordomo, tanto quiere dezir como el mayor home de la Casa del Rey ; para ordenalla quanto en su mantenimiento. E en algunas tierras lo llaman Senescal, que quiere tanto dezir como official, sin el qual non se deve fazer despensa en casa del Rey. E aun le llaman los antiguos assi, por que Senes tanto quiere dezir come viejo, por razon que tiene officio honrado : e calculus, como piedras con que contaban. E por ende tanto muestra este nome como official honrado sobre las cuentas. Ca al Mayordomo pertenesce de tomar la cuenta a todos los officiales, tambien a los que fazen las dispensas de la Corte, como de los otros que reciben las rentas e los otros derechos, de qual manera quier que sean, assi de mar come de tierra, etc. e porque el su officio es grande, e tanne a muchas cosas, ha menester que sea de buen linaje, e acucioso, [] e sabidor, e leal, etc.
Chartam Urracæ Reginæ Hispaniæ ann. 1116. apud Sandovallium, subscribunt cum aliis magnatibus, Exemen Lopes Mayor domus, et Nunus Pelaz Mayor domus in Luparia.
L. Henschel, 1840–1850.
De Majoribus Domus apud Anglosaxones vide Philips. Jur. Anglos. not. 252. ejusdem Histor. Jur. Angl. not. 435.
Majores Domus, Cæsaraugustæ, dicuntur tres judices Confratriæ mercatorum, qui exercent jurisdictionem, et sedent pro Tribunali in domibus disputationis in aula superiori post meridiem, etc. Vide Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in voce Confratria.
Major Domus terræ Regis, in Articulis Cleri contra Dionysium Regem Lusitaniæ, apud Bzovium ann. 1289. num. 5. § 29.
Majordomatus, Dignitas Majoris domus in Gestis Regum Francor. cap. 34. 48. 50. in Vita S. Aldegundis cap. 1. n. 2. apud Paulum Warnefridum de Episcopis Metensibus in S. Arnulfo, etc. Annales Moguntini et Monachi Lauresham. de Carolo Martello :
Carolus sub honore Majordomatus, tenuit regnum annis 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majoratus, Eadem notione, in Gestis Consulum Andegav. supra laudatis.
P. Carpentier, 1766.
Major Baneriæ, Societatis artificum vel mercatorum præfectus, nostris Maieur et Maire, eodem intellectu. Lit. remiss. ann. 1359. in Reg. 90. Chartoph. reg. ch. 483 :
Major vexilli seu baneriæ parmentariorum seu scindicorum robarum lanearum, etc.
Cujus officium Majoratus baneriæ ibidem nuncupatur. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 105. r°. :
Uns maires et uns eskevins de la baniere des tisserans, etc.
Lit. remiss. ann. 1464. in Reg. 199. ch. 403 :
En l'an 1461. fut le suppliant esleu et institué Maieur principal de la ville de Hesdin,... et l'an ensuivant fut nommé Maieur de l'enseigne des taverniers de laditte ville. Jehan Dubois maistre ou Maieur de la confrairie de la feste de Toussaintz,
in aliis ann. 1479. ex Reg. 206. ch. 318.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Cubiculi, Idem qui Italis Camerarius, nostris Maître de Chambre. Concil. Romanum contra Johannem Ravennat. Archiep. apud Murator. tom. 2. pag. 204 :
Insuper omni anno... colonicio more, berbices et oblatas, vinum et pullos et ova Archiepiscopo, et ad suum Archipresbyterum similiter et ad Archidiaconum... et ad Majorem cubiculi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Dierum, Natu major. Codex MS. e Bibl. D. de Chalvet Senescal. Tolos. de Hæret. Albigens. :
Invenit dictos hæreticos solos, quia nepos dicti Raimundi Delboc hæretici, Major dierum cujus nomen ignorat, iverat.
Major Equorum, Præfectus stabulo regio, dignitas in aula Regum Navarræ, qua donatus Lupus Eneri subscribit Chartam Garciæ Regis Navarræ æræ 1034. apud Anton. de Yepez in Chron. Ordin. S. Benedicti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major-Merinus, Primus Prætor. Chron. S. Ferdinandi tom. 7. Maii pag. 360 :
Ferrandus Gonzalvi Major-Merinus in Castiella.
Vide Majorinus.
Majores Monasteriorum, Abbates. Regula B. Pachomii :
Si quis de his, quæ præcepta sunt, amplius habuerit absque concessione majoris, deferentur ad custodem vestium.
Concilia Afric. sub Celestino PP. c. 47 :
Si quis de alterius Monasterio repertum, vel ad Clericatum promovere voluerit, vel in suo Monasterio Majorem Monasterii constituerit.
Ubi Codex[] Canonum Eccl. Afric. cap. 80. μοναστηρίου ἡγούμενον habet. Adde Concil. Carthag. IV. can. 13. Regulam Magistri cap. 13. etc.
Majores Natu, Præcipui e nobilitate, qui cæteris præeminent, viri nobiles, qui alios sub se vassos habent : Seniores, nostris les Seigneurs, les Barons : quia olim ætatis merito honores deferebantur, quique annis graviores erant, potiores habebantur : unde et in quibusdam civitatibus Antianos vocant etiamnum, qui aliis dignitate præcellunt. Claudianus de Bello Getico :
Hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis
Consiliisque fides, etc.
Senator lib. 5. Epist. 22 :
His ergo P. C. Capuanum bonis dotatum a præsenti Indictione Decuriarum Rectorem esse præcipimus, Majoris etiam natu auctoritate subvehimus : ut qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum reverentiæ genus, in vestro ordine ætatis honore gratuletur. Majores nati,
apud Commodianum, Instruct. 70. Primores, Patroni, Locupletes. Ita Majores natu passim nostris et aliis dicuntur Magnates, virique nobilitate præcellentes, in libris sacris non semel, in Concilio Carthag. can. 6. in Concilio Arvern. can. 15. apud Gregorium Turon. lib. 5. cap. 33. lib. 7. cap. 32. lib. 8. cap. 30. de Gloria Confess. cap. 23. Fredegar. cap. 95. 109. eumdem ann. 766. in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 34. quod de Presbyteris intelligit Baluzius. in Capitular. Caroli M. lib. 7. cap. 65. 128. 139. 339. 85. 180. 195. 437. apud Eginhard. Epist. in Annalib. 62. Francor. ann. 757. Florentium Wigorn. ann. 999. 1122. Aimoin. lib. 4. Histor. Franc. cap. 44. 56. 57. 64. apud Sim. Dunelm. lib. de Dun. Eccl. lib. 3. cap. 5. 15. 19. et in Hist. Angl. ann. 977. Browerum in Antiq. Fuldens. lib. 2. cap. 158. etc. Homines boni generis a Carolo M. dicuntur in Capitulis ex Lege Salica, Romana, et Gombata, cap. 12. Majores personæ, in Legibus Burgund. tit. 38. cap. 4. Majores homines, in Capit. Caroli C. tit. 27. § 3. apud Marculfum lib. 1. form. 37.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Placiti, Præpositi, ut videtur, locum tenens. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti Atrebat. ann. circ. 1020. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 789 :
Qui vadem dederit quinque solidos de lege, dabit xxx. denarios de fredo. Et hujus fredi duæ partes erunt Præpositi, tertiam vero partem habebit Major Placiti. Si autem lex Abbatis vel Præpositi fuerit, totum fredum Major Placiti habebit.
Major Populi. Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Ep. 110. ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum :
De quibus (Capitulis) Theodorus vir magnificus Major populi ad nos veniens ante conquestus jam fuerat.
Camillus Peregrinus in Hist. Principum Langobard. apud Murator. tom. 2. pag. 339 :
Nempe ut intelligendum hinc sit, Majorem populi apud Neapolitanos non summo imperio, sed juxta demandatam sibi definitamque potestatem res publicas administrasse ; cujus præter cætera, munus fuisse vectigalia redditusque curare non negabis.
Videtur idem qui Magister militum Neapolitanæ civitatis. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Major Potestativus, Qui cum omni potestate ac jurisdictione et dominio possidet. Charta ann. 1202. ex Tabul. S. Gauger. Camerac. :
Major tenet majoriam, sicut Major potestativus, libere et quiete in feodum jure hæreditario ab [] ecclesia nostra, ita quod hæres ejus post decessum ipsius debet ecclesiæ xxx. solidos Cameracensis monetæ pro relevatione majoriæ, et infra xl. dies homagium facere.
P. Carpentier, 1766.
Majores Regii, Qui jura regalia in provinciis curabant. Lit. ann. 1355. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 722 :
In comitatu Campaniæ frequentant, quandoque morantur quidam se dicentes nostros Majores, ibi jurisdicionem exercent et plura faciunt explecta, etc.
Hinc Magendomme, Tributorum exactor, in Lit. remiss. ann. 1457. ex Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 157 :
Le receveur du lieu de Rosan, que l'en appelle au commun langaige du pays Magendomme.
Majores Regionum, in Relatione Symmachi ad Constantium apud Baron. ann. 1419. n. 32.
Majores Villarum primitus dicebantur, qui cæteris villæ incolis præerant, et domini villæ nomine jus dicebant : qui et Villici interdum appellantur. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 107. 174. :
Ut Presbyteri curas sæculares nullatenus exerceant, id est, ut neque Judices, neque Majores villarum fiant.
Capitulare de Villis cap. 10 :
Ut Majores nostri, et forestarii, poledrarii, etc.
Cap. 26 :
Majores vero amplius in ministerio non habeant, nisi quantum in una die circumire aut providere potuerint.
Cap. 60 :
Nequaquam de potentioribus hominibus Majores fiant ; sed de mediocribus, qui fideles sunt.
Adde cap. 36. In Capitulis Caroli Calvi tit. 13. habetur quidam Amalricus Major de Buxido. Charta Ludovici Pii pro Monast. S. Amandi apud Mabillonium tom. 5. pag. 68 :
Quæstus est eo, quod Major de fisco Baissiaco per fortiam... quandam silvam a prædicta cellula abstraxisset, et fisco nostro sociasset.
Diploma Conradi II. Imper. ann. 1140. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. cap. 110 :
Nullus villicus qui vulgariter Major vocatur, ministerium suum diutius habere et retinere valeat.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 19 :
Tempore donni Walonis Abbatis fuerunt duo fratres in Antoniaco villa, quorum unus major noster erat.
Chartular. Capituli Ambian. :
Majores vero in his quæ ad grenidam veniunt, nihil juris habent.
Majores villarum regiarum, apud Hincmarum Opusc. 35. et in Concilio Duziac. I. parte 2. cap. 19. Wandelberbertum de Mirac. S. Goaris cap. 5. num. 9. etc. Inter Officiales et Judices minores ponuntur in Ordinat. S. Ludovici apud Nangium pag. 363. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 315. num. 22. Mitterm. Princip. Jur. German. § 488. not. 18.
P. Carpentier, 1766.
Ad eorum præterea officium pertinebat, ut ea, quæ fisci dominici erant, colligerent, de iis rationem reddituri ; iidem proinde atque Villici : unde inter officiales justitiarios minores ponuntur. Quæ omnia aperta sunt ex sacramento eorumdem majorum in Lib. privil. eccl. Carnot. sign. 69 :
Hoc audiatis, Domini, quod ab hac hora inantea a rusticis meæ majoriæ non exigam aurum vel argentum, neque frumentum aut avenam,... neque aliquid quod ad exactionem aliquam pertineat, neque tenebo placita eorum ante me, neque submonebo eos sine jussu præpositi... Præterea fidelis ero vobis amodo de perquirendis et persolvendis redditibus vestris,... census vestros perquiram ad terminum stabilitum sine fraude et dolo, et postquam suscepero infra quintum decimum diem in camera hujus ecclesiæ reponam.
Codex MS. ejusd. eccl. ann. circ. 400 :
Habent insuper in dictis [] villis alios officiarios seu servientes, qui Majores vocantur, ad quos spectat facere adjornamenta, redditus, census et deveria alia capituli perquirere, malefactores capere et ad carceres capituli adducere, et alia expleta justitiæ facere, quilibet in territorio sibi ad olim constituto. Qui omnes habent abergamenta, terras, reddibencias et redditus ad suas majorias pertinentes, quas tenent a capitulo in feodum, et racheta solvunt, videlicet filius patre mortuo, vel aliqualitercumque mutetur homo.
An vero eadem omnium, qui Majores villarum nuncupabantur, fuerit conditio, affirmare mihi propositum non est.
In villis porro seu vicis privatorum, vel nobilium, erant Majoriæ ut plurimum hæreditariæ, et in feodum tenebantur. Sugerius lib. de Administ. sua cap. 10 :
Totius terræ campipartem de feodo Majoris nobis retinuimus.
Idem Epist. 99. de Majore S. Columbæ :
Et sub quadam iniqua hæreditate Majoriæ, servitii et servitutis suæ oblitus, adversus Monachos se erexit, et tanquam dominum terræ eorum se facit.
Mox rusticum, Majorem illum vocat. Vide Histor. S. Martini de Campis pag. 483. Raguellum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Major, nostris Maieur et Maire, dicitur, qui rei cuivis administrandæ præficitur. Chartul. Thenol. fol. 64. r° :
Quant on vent aucunes des terres, on doit faire Maieur par l'acort des Parçonniers, et cis Maire puet faire eschevins des treffonciers.
L. Favre, 1883–1887.
De majoribus clarius explicatur in præf. Cart. N. D. Paris. p. cxliv-clii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majores, dicti etiam urbium Præfecti, nostris Maieurs, Maires, Angl. Mayor. Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 10. Elyas Russel Major civitatis Londoniæ. Alia ann. 1249. ex Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 63 :
Actum fuit hoc anno coram Mathæo Grosso tum Majore Rothomagensi.
Charta Thomæ de Couciaco ann. 1258 :
Se i devons (dans la ville de Bouroure) mettre Maieur fautale (supra fautable) communement par nos deus acors.
Ubi fautale vel fautable dici videtur cui fama favet, qui bonæ est famæ. Vide Faudicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majores, nude pro Majores natu. Index veter. Canon. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 21 :
Qualiter Majores pœnitentiam accipiant, quæ minoribus non facile committenda est.
Majoria, Feudum Majoris. Charta Werrici de Moy ann. 1189. apud Hemeræum in Augusta Virom. :
Majoriam et totam minutam Castellaniam ipsis et successoribus in perpetuum tenenda censualiter dimisi.
Charta ann. 1231. ex Tabular. S. Clodoaldi :
Præterea Majoriam ejusdem arpenti et totius terræ nostræ quam inibi optinemus, sibi et heredibus suis in perpetuum ad rachatum et servitium 12. denar. quando acciderit in feodum possidendum.
Occurrit passim.
Majoratus, Idem sonat in Charta Odonis Episcopi Belvac. ann. 1140. apud Loisellum et Louvetum :
Præfecturam sive Majoratum Haleti, quam ex parte burgali habebat.
Sumitur etiam Majoria et Majoratus, quandoque pro tributo, quod Majori ratione Majoriæ pensitabatur. Charta anni 1199. apud Miræum in Donat. Belg. :
Ita quod nullus in prædicta eleemosyna vel allodio retinet Majoriam vel aliquam exactionem.
Tabular. Abb. S. Vincentii in Diœcesi Carnotensi :
Hospites Canonicorum cum eorum hospitamentis ab omni Majoratus consuetudine et oppressione liberat.
Charta Adæ Dom. de Wallaincourt ann. 1199. in Tabul. Abb. Montis S. [] Martini :
Dedit eis in eleemosynam sex modiatas terræ a Majoria et omni exactione liberas.
Alia Balduini D. de Wallaincourt ann. 1191 :
Omnem Majoriam, quam in prædicto nemore habebat, mihi verpivit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majora, pro Majoria, in Charta Balduini Comitis ann. 1084. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 23 :
Majora et submajora, et ut ita dicam, molendi et molendinaria S. Dionysii, in manu et potestate Abbatis sint : ita ut nullus hæres in eis constituatur, sed Abbas ad libitum suum et profectum eas præordinet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majoragia, in Charta ann. 1163. ex Tabular. Majoris Monast. :
Domnus vero Abbas Robertus adjudicavit ei et hæredibus suis in præfata S. Peregrini Majoragia constitutis, de decima in eadem grangia apportata, singulis annis viii. sextaria.
Majoriaria, in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 1661 :
Et totam illam partem Majoriariæ quam habebam in feodo prædictorum monachorum.
Mairia, Idem quod Majoria, apud Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornacens. cap. 92. 94. Ut præposituræ, sic et Majoriæ distrahebantur, quod de dominicis ac regiis intelligendum. Regestum Magnorum Dierum Campaniæ ann. 1297. f. 50 :
Injunctum est et districte inhibitum omnibus Baillivis et Præpositis terræ Campaniæ Briæque Comitatuum ne de cætero vendant vel vendere permittant aliquibus personis Sergenturas, seu Majorias in jurisdictionibus eorumdem existentes, quousque de contrario mandatum domini Regis receperint speciale.
Vide Epist. 99. ex Sugerianis, et Statutum sancti Ludovici ann. 1255. cap. 15. Officium vero Majoris fuse describitur in Charta ann. 1201. quæ exstat in Hist. Monasterii S. Audoeni Rotomag. pag. 479. Cæterum Majorias tenere vetantur Canonici, etiam quæ jure successionis ad eos contigissent. Exstat quippe Sacramentum Canonicorum Carnotensium in Tabulario ejusdem Ecclesiæ, in quo hæc habentur :
Item confessus fuit talis N. coram nobis, et in jure, quod ipse jurejuravit dictis die et anno in Capitulo, quod si Majoria ad ipsum contigerit devenire ratione successionis, vel alia ratione, si vellet habere vel retinere Majoriam, dimitteret tonsuram : alioquin dictam Majoriam, imo dicta Majoria ad proximiores hæredes absque dicti N. contradictione deveniret.
Majorissa, Quæ Majoriæ feudum possidet, in Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ pro Monast. Marquetanno ann. 1230. § 17. apud Buzelinum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major, dicitur ille qui viginti quinque annorum implevit ætatem. Vocabul. utriusque Juris. At non ubique idem hac in re obtinuit usus. Exempla vide in voce Ætas, quibus hoc unum addam ex Instr. ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 155 :
Et dicta domina Anna certificata de jure suo in prædictis et circa prædicta, asserens se Majorem quatuordecim annis, juravit contra prædictam remissionem, quittationem et solutionem deinceps non venire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Minister, Titulus quo utitur Præpositus generalis Ordinis SS. Trinitatis. Charta ann. 1244. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 145 :
Frater Nicholaus, Major Minister totius Ordinis Sanctæ Trinitatis et Captivorum.
[]« 1 rado » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RADO1
1. RADO. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Donat annis singulis in pastione de spelta mod. 1. pull. 2. ova 15. lign. carr. 1. ad scuriam reficiendam Radon. 5. ad fœnum vehendum quartam partem de carr.
[]« 2 rado » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RADO2
2. RADO. Bulla Alex. III. PP. ann. 1180. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 166 :
Quartam partem nemoris Gorzart, cum Radonibus suis, terris cultis et incultis, præfato nemori pertinentibus.