« »
 
[]« Senescalcus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 414b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENESCALCUS
SENESCALCUS, Senescallus, Officialis in aulis Regis vel Procerum, atque adeo etiam privatorum, cui domus cura incumbebat : nostris Seneschal, Italis Scalco. Varie autem hæc vox apud veteres Auctores, et in Tabulis antiquis scribitur. Seniscalcus, in Placito Chlodovei III. Regis Francor. tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Bened. pag. 617. 619. in Leg. Alamann. tit. 79. § 3. apud Marculfum lib. 1. form. 25. in Charta Pipini Regis Aquitaniæ apud Beslium, in Charta Henrici I. Regis ann. 1060. apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 21. Siniscallus, in Annalib. Francor. Tilianis ann. 787. Sinescalcus, in Loisellianis et Bertinianis ann. 786. et in Capitul. de villis cap. 16. Siniscalcus, ibid. cap. 47. Senechalus, in Spicil. Fontanell. MS. pag. 435.
Senescalcus
, in Vita Caroli M. ann. 786. apud Hincmarum de Ord. Palatii cap. 16. etc. []
Senescallorum, ut dixi, munus primitus fuit circa domus curam, et familiam dominicam. Lex Alamann. tit. 79. § 3 :
Si alicujus Seniscalcus, qui servus est, et dominus ejus 12. vassos infra domum habet, occisus fuerit, 40. sol. componat.
Mox agit
de Mariscalco, qui super 12. caballos est
. Atque hi quidem,
Senescalli communes
dicuntur in Fleta lib. 2. cap. 72. (ubi eorum munus circa prædia dominica præsertim describitur) ad discrimen Magnorum Senescallorum, qui Principum familiis, mensis, et militiæ præerant. Lindenbrogius, cui Vossius subscribit, vocem Seniscalchus, ex son, vel seneste, et sente, grex, armentum, et scalchus, servus, conflatam putat. Ut de postrema voce constat, de priore licet dubitare, cum Seniscalchi, non armentis ; sed toti domui rusticæ præfuisse legantur. Vide Radulphum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 35.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huic proxima est originatio quam proponit Eccardus in Notis ad Pactum Leg. Salicæ tit. 2. § 11. a Son nempe, quo non tantum grex, armentum significatur, sed congregatio et collectio quævis, et a Sende, familia dominica, Seniscalcum oriri. Addam Hickesii opinionem, ut pote viri hac in re versatissimi ; priorem scilicet vocis Sinescalli partem accersendam esse vel a veteri Septentrionali Sinn, quod vicem vel vices sonat, vel a pronomine Sin, sui vel suus ; adeo ut Sinescalcus, vel Senescalcus idem sit ac minister domini vicarius, vel minister in aliquo munere domini vices gerens. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 240. Grimm. Grammat. Germ. tom. 1. pag. 420. tom. 3. pag. 617. Antiq. Jur. Germ. pag. 302. Primicerius aulæ a Goth. Sinis, Senex, et skalks, Servus. Confer. Sinistus.
Erant præterea administratores redituum totius fisci dominici, atque adeo rationibus reddendis obnoxii, cujusmodi Senescalcos seu Dapiferos Truchsessen in quibusdam locis Palatinatus vocari auctor est Henricus Meibomius ad Chronicon Markanum n. 30. Idem Chronicon pag. 14 :
Ipse cum esset Dapifer et potens amicis, et dominus suus in potestate sua commiserat et reliquerat omnia, toto tempore sui officii, cum 25. annis Comitatum gubernaret, nihil tamen præter curiam in Aldenmetler acquirere voluit ; sed totum domino suo voluit applicari.
Et ann. 1307 :
Rutgerus de Altena Dapifer... coram Everhardo Comite de 12. annis officii sui computationem fecit, etc.
Idem de Hierosolymitani Regni Senescallo habent Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 8 :
Les rentes dou Roy, quels quels soient dehors ou dedans, quant il ou celui qui tendra son leu vodra que eles soint apautrées, il les doit comander, et le Seneschal les doit faire crier et multiplier au mieux que il pora, et quant ce viendra au livrer, etc.
Eo etiam nomine Senescalci rectores erant dominii totius dominorum suorum. Apud Silvestrum Giraldum in Topogr. Hiberniæ dist. 3. cap. 38 :
Regni rector et Senescallus.
MS. :
Li Cuens li donne de sa terre les clez,
Doresnavant en iert il avoez,
Et Seneschaus de la terre clamez.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Senescallus idem qui œconomus seu rei familiaris administrator, in Tabular. Kemperleg. :
Cum Dumguallonus Echonomus, qui vulgo Seneschal appellabatur, calumniam intulisset Benedicto abbati, etc.
[]
Sub prima Regum stirpe inter regni optimates, qui placitis ac judiciis regiis intererant, accensentur Senescalci, a Marculfo lib. 1. form. 25. ut et in duobus placitis Chlodovei III. apud Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 617. et 619. in quorum altero post Episcopos et Graviones nominantur Benedictus et Chardoinus Seniscalci : in altero vero Chugoberctus et Landricus, eadem donati dignitate : ita etiam Benedictus et Hermedramnus, in Charta Childeberti II. ann. 697. apud Felib. inter Probat. Hist. Sandionys. pag. 17. unde colligi posse videtur, duos simul in Regum palatiis id muneris obiisse. At in Charta Dagoberti apud Doubletum pag. 677. unicus subscribit Waldebertus Senescallus.
Sub secunda vero stirpe occurrunt etiam Senescalci inter Ministros, per quos Sacrum Palatium disponebatur, apud Hincmarum de Ordine Palatii cap. 16. ubi post Comites Palatii nominantur, et ante
Buticularium, Comitem stabuli, Mansionarium, Venatores, et Falconarios
. Idem Hincmarus cap. 23. Regiæ domus curam,
præter potus vel victus caballorum, ad eumdem Senescalcum respexisse
observat. Atque hi Majori domus regiæ suberant, ad quos supremo jure totius aulæ ac palatii spectabat cura : cui quidem dignitati, vetere exstincta appellatione, ea successit, quæ Magni Franciæ Senescalli dicta est, cui suberat Franciæ Senescallus nude dictus. Quippe Robertus Rex Gaufridum, cognomento Grisagonellam, Comitem Andegavensem ob impensum sibi contra Ottonem Imp. subsidium Franciæ Senescallum dixit, et, ut habent Scriptores, Majoratum domus regiæ, seu Senescalciam, ei et successoribus contulit hæreditario jure tenendam. Unde Will. Tyrius lib. 2. cap. 5. lib. 15. cap. 23. Megadomestici dignitatem apud Byzantinos, Majoris apud nos Senescalli dignitati confert. Recte igitur Robertus de Monte anno 1177 :
Senescalliam Franciæ ad feudum Andegavense pertinere
dixit. Ita apud Persas majores aulæ dignitates hæreditarias fuisse observat Procopius lib. 1. de Bello Persico cap. 6. extr.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hugonis de Cleeriis auctoritate deceptus Vir eruditissimus Roberto Regi tribuit quod in Lotharium convenire duntaxat potest, ut observat Mabillonius tom. 4. Annal. Bened. pag. 57. Gaufridus quippe Grisagonella fato functus est ann. 986. vel 987. atque adeo a Roberto Magnus Franciæ Senescallus creari non potuit. Cæterum summam hanc dignitatem hæreditario jure post prædictum Gaufridum possedisse Comites Andegavenses præter allata probat Charta Henrici II. Reg. Angl. ann. 1188. apud Mabill. lib. 6. Diplom. Ch. 188 :
Sciatis quod Rex Francorum Aurelianis in communi audientia recognovit quod custodia abbatiæ S. Juliani Turonensis ad me pertinet ex dignitate dapiferatus mei, unde servire debeo Regi Franciæ sicut Cometi Andegavensi (l. Comes Andegavensis.)
Cum vero Comites Andegavenses rarius in Regum nostrorum aula morarentur, habebant Reges iidem Vicarium Comitis, qui Senescalci in ea ageret vices et munus, quique Franciæ Senescalcus perinde vocabatur, ita tamen ut Andegavensi Comiti subesset, et ex dignitatis suæ ratione hominium præstaret. Hugo de Cleeriis de Majoratu et Senescallia Franciæ :
Dominus Rex Ludovicus et Falco Comes ad locum condictum [] venerunt cum suis consultoribus, ibique recognita sunt jura Comitis, videlicet Majoratus et Senescalcia Franciæ. Guillelmus de Garlanda, tunc Franciæ Senescalcus, recognovit in illo colloquio hominium se debere Comiti Fulconi de Senescalcia Franciæ, et inde fuit in voluntate Comitis. Post Guillelmum fuit Senescalcus Stephanus de Garlanda, qui fecit hominium Comiti. Post Stephanum Radulphus Peronæ Comes, qui similiter fecit hominia et servitium. Ille enim qui Senescalcus erit Franciæ, Comiti faciet hominium et talia servitia.
Exhinc Senescalci in curiis Regum Francorum primas fere semper tenuerunt, licet Majori Senescalco ratione hominii obnoxii, qui non tam Senescalci quam Majoris domus vel Palatii obibat munus ; adeo ut in Diplomatum regiorum subscriptionibus primum locum tenuisse observare sit, maxime ab Henrici I. temporibus. Horum seriem breviter hic damus ex veteribus tabulis et Scriptoribus.
Guillelmus Senischalcus, Dom. Feritatis et Gometi, in Charta Henrici I. ann. 1060. in Histor. Monmorenc. pag. 688. in Probat. pag. 21. Vide Martiniana pag. 15.
Radulfus Dapifer, subscribit Chartam Philippi Regis ann. 1065. in Probat. Hist. Guinens. pag. 21. Vide Hist. Bellovac. Louveti lib. 4. cap. 19. 1. edit. ubi multa de hoc Radulfo.
Balduinus Dapifer, subscribit Chartam Philippi Regis ann. 1069. in Probat. Histor. Monmorenc. pag. 24. et apud Loisellum in Bellovaco pag. 38. Balduinus Dapifer Regis, in Charta Goffridi Episc. Paris. ann. 1070. inter Probat. Histor. Sangerm. pag. 31.
Fredericus Senescalcus, subscribit statim post Philippum Regem Chartam Burchardi Comitis Corboliensis ann. 1071. et aliam ann. 1075. Vide Probat. Hist. Monmor. pag. 25. 28. Galland. de Vexillis Franc. pag. 15.
Robertus Dapifer Regis, subscribit Chartas Philippi I. ann. 1078. et 1079. apud Loisellum et Louvetum in Hist. Bellovac.
Adam Dapifer, subscribit Chartam pro Monasterio Cluniacensi ann. 1080. in Tabulario ejusdem Monasterii Thuano.
Hugo Dapifer, in Chartis ann. 1083. 1085. et 1086. Vide Chopin. lib. 3. de sacra Polit. pag. 325. et Probat. Hist. Monmorenc. pag. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In laudatæ Histor. Probationibus non Hugo, sed Gervasius Dapifer allatas Chartas subscribit.
Guido de Monteleherici, Comes de Rupeforti anno 1092. Vide Hist. Castilion. pag. 32. Ægidium Brium in Hist. Perticensi pag. 101. Monmorenc. pag. 694. etc.
Paganus de Garlanda, Dapifer Regis Francorum, interfuit Francorum Hierosolymitanæ expeditioni anno 1096. Vide Albertum Aquens. lib. 2. cap. 27. lib. 3. cap. 35. et Duchesnium in Hist. Castilionea pag. 43.
Hugo de Rupeforti, Comes Creciacensis, Dapifer, Hugonis Dapiferi filius anno 1107. apud Miramontium. Vide Hist. Castilion. pag. 32. 33. Brolium in Hist. Paris. pag. 76. 2. edit. etc.
P. Carpentier, 1766.
Chartam Phil. I. ann. 1106. in Chartul. Maurign. ch. 5. subscribit Hugo de Creceio Dapifer.
Anselmus de Garlanda, Dapifer, in Chartis ann. 1110. 1116. 1120. Vide Martiniana pag. 22. Probat. Hist. Monmor. [] pag. 34. Hist. Castilion. pag. 43. Tilium, etc. Idem qui Ansellus de Guarlanda dicitur in Charta Ludovici VI. ann. 1109. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 625. et in alia ejusdem Reg. ann. 1111. apud Felib. inter Probat. Hist. Sandion. pag. 91.
P. Carpentier, 1766.
Mortem obierat ann. 1120. ex Charta Ludov. VI. ejusd. ann. in Chartul. Maurign. :
Decem insuper solidos annui census,.... pro anima Anselli Dapiferi nostri, eis perdonavimus.
Guillelmus de Garlanda, Dapifer, Anselmi Dapiferi frater, ann. 1118. in Charta Ludovici Regis apud Gallandum de Franco alodio pag. 264. et in Charta ann. 1119. apud Marten. tom. 1. ampl. Collect. col. 652. Vide Hist. Castilion. pag. 43.
Stephanus de Garlanda, Guillelmi frater, Archidiaconus Parisiensis, Decanus Aurelianensis, deinde Belvacensis Episcopus electus, in Tabulis ann. 1120. 1122. 1124. 1125. 1126. Vide S. Bernard. Epist. 78. Chronic. Mauriniac. Galland. de Vexill. pag. 14. Hist. Castilion. pag. 43. etc. In Charta ann. 1127. et 1128. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 371. exaratum legitur, Dapifero nullo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio tamen an certo ea voce significetur nullum reipsa tunc temporis exstitisse Dapiferum. Et quidem hac dignitate potitus est Radulfus Comes Viromandensis ab ann. 1131. vel circiter usque ad ann. 1152. exstant nihilominus Chartæ ann. 1137. in Hist. Monmorenc. pag. 42. et ann. 1138. 1139. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 391. et 392. quæ Dapifero nullo præferunt : quo fortassis id unum indicatur eas absente Dapifero scriptas fuisse, ut pote qui eas subscribere solebat.
P. Carpentier, 1766.
Recte prorsus monitum est hac usitatiori formula Dapifero nullo, nihil aliud sæpius significari, nisi quod tum absens erat Dapifer, cum hæc Charta scripta est atque ab aliis proceribus subscripta. Quanquam enim Charta ann. 1129. in Chartul. Carnot. ann. 1131. in Chartul. B. M. Suession. aliæque bene plures hanc formulam præferunt, constat tamen iisdem annis extitisse Dapiferos ex aliis instrumentis. Rem præterea illustrat Charta Ludov. VII. ann. 1153. ex Tabul. S. Petri Carnot. in qua loco Dapifero nullo, legitur, Sine Dapifero nunc eramus.
Radulfus Comes Viromandensis et Vadensis, Dapifer, ab ann. 1131. vel 1132. usque in annum 1152. quo obiit. Vide Sammarthanos, Histor. Monmorenc. pag. 104. Beslium pag. 584. etc.
Theobaldus, Comes Blesensis, Dapifer Regis, apud Petrum Cellensem lib. 1. Epist. 5. ab anno 1153. usque in annum 1191. quo in Acconensi obsidione interiit. Exhinc nulli Dapiferi occurrunt : imo Chartæ Regiæ omnes præferunt Dapifero nullo, usque ad annum 1262. ex quo recte colligunt viri eruditi, dignitatem hanc haud omnino exstinctam, tametsi ad eam nemo postea provectus fuerit, huicque successisse Magni Magistri Hospitii Regii dignitatem, penes quam est aulæ et palatii, atque adeo familiæ regiæ cura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quæ dignitas tametsi nemini concessa erat, ejus tamen colligebantur emolumenta quæ fisco regio adderentur ; ut discimus ex Edicto Philippi Pulchri ann. 1309. tom. 1. Ordinat. pag. 472. quo ea ad paupertatem nobilium puellarum sublevandam distribui statuit :
Attendentes quod in emolumentis, [] quæ ratione juramentorum, fidelitatum, que ab ipsis Episcopis, Abbatibus, Abbatissis, et aliis Prælatis regni nostri consueverunt præstari, certam, videlicet decem librarum summam in quolibet juramento, ratione Dapiferiæ, vel Senescalliæ Franciæ, quam in manu nostra tenemus, percepimus portionem... omnia et singula emolumenta... Elemosinario... persolvantur fideliter pauperibus puellis nobilibus regni nostri... eroganda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Si quis vero cur hæc dignitas exstincta fuerit inquirat, facile est cum D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 507. haud improbabilem causam assignare, institutos nimirum a Philippo Rege ann. 1190. Ballivos in provinciis, quibus in cæteros judices adscripta est jurisdictio ; quod ad Senescallos potissimum spectabat, ut infra dicetur. Aliam innuit idem D. Brussel pag. 631. Reges scilicet Francorum ægre tulisse senescallos Comiti Andegavensi (qui major senescallus erat) subesse ipsique ratione dignitatis suæ hominium præstare, maxime cum ad Angliæ Reges transiit hæc dignitas una cum Comitatu Andegavensi. Denique odiosa forte esse tunc cœpit summa Senescallorum auctoritas.
Senescalci munus circa dapes et mensam Principis fuisse, arguit ipsum nomen Dapiferi, quod ut priori synonymum semper efferunt Scriptores. Ebrardus Betuniensis in Græcismo cap. 9 :
Præsentat Dapifer epulas, Cocus excoquit illas,
Estque Senescallus cujus fit sub Duce jussus.
Hinc Magistri et Præpositi Regiæ mensæ promiscue appellantur. Quippe Andulfus, qui sub Carolo M. Senescalci munus obiisse dicitur in Annalibus Francor. Regiæ mensæ Præpositus indigitatur ab Eginharto ann. 786. et a Reginone Princeps coquorum. Apud eumdem Eginhartum in Vita Caroli M. occurrit Eghartus Regiæ mensæ Præpositus. Neque alius fuit a Senescalco Magister Regiæ mensæ, apud Monachum Sangall. lib. 2. cap. 9. et ab eo, qui apud Byzantinos, ὁ ἐπὶ τραπέζης dictus est, de quo Codinus, et alii. Iis etiam accensendus Guillermus Fercularius, qui Chartam Henrici I. Reg. Franc. subscribit apud Mabillon. tom. 4. Annal. Bened. pag. 552. Meminit denique Charta Pipini Regis Aquitaniæ apud Beslium pag. 22. Erlaldi Seniscalci Ludovici Pii Imper. Id muneris Senescalcis præterea adscribunt Poetæ nostrates. MS. :
Apres mengier font les napes cueillir,
Cil Senescal portent par tout le vin
En copes d'or, en hanap mazelin.
Rursum :
Dont veissiez ces Seneschax aler
Parmi la sale les riches mez porter.
Ibidem :
Li Amiraus fu asis au mengier,
Trois Seneschal li servent tot premier,
Li uns portoit plene boz de viz viez,
L'autre un paon rosti et afaitié,
Et li tiers porte douze peins toz entiers.
Alia suggerunt Falcetus et Gallandus ex aliis Poetis, quæ non exscribo. Sed supra allata Senescallos, quos vocant Communes, potissimum spectant, quorum munus ejusmodi ordinarium erat. At Majores Senescalci, Principum videlicet, id tantum officii exequebantur in solemnioribus ceremoniis, in Regum nempe coronationibus, aut curiis generalibus, in quibus Princeps cum apparatu[] ad mensam sedebat. Hugo de Cleeriis de Majoratu et Senescalcia Franciæ, de Comite Andegavensi Franciæ Senescallo :
Cum autem die suæ coronæ ad mensas Rex discubuerit scamnum pulcherrimum fulcro pallii, aut tapeto coopertum Senescallus præparabit, ibique Comes, quousque fercula veniant, sedebit. Cum vero primum venerit ferculum, Comes se defibulans, e scamno surget, et de manu Senescalci ferculum accipiens, ante Regem et Reginam apponet, et Senescalco præcipiet, ut exinde per mensas serviat, et Comes retro sedebit, donec alia veniant fercula, et quemadmodum super primo fecit, de aliis similiter faciet. Finita demum celebratione mensarum, Comes equum ascendet, et ad suum redibit hospitium, Senescalco comitante.
Robertus de Monte ann. 1169 :
In Purificatione B. Mariæ fuit Henricus filius Regis Anglorum Parisiis, et servivit Regi Francorum ad mensam, ut Senescallus Franciæ.
Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 8 :
Le jour dou couronement le Seneschau peut et doit ordener le mangier dou jour en la maniere, que meaus li semblera.... Quand le Roi voudra mangier, le Seneschau doit commander au Chamberlain, que il porte l'aigue as mains, et comander as autres par le palais, que il donnent l'aigue, quant le Roy vodra laver.... Le Seneschal doit servir le cors dou Roy le jour dou Couronnement, et devant lui de tous ses mes, et doit comander de lever les tables tant comme il sera tams, etc..... et il (le Roy) y doit manger as quatre festes annuels de l'an, ou autres grandes solemnitez, ou quant le Roy voudra porter couronne, le Seneschau est tenu de drecier devant lui au mangier, et d'ordener et faire servir en son hostel, en la maniere comme est dessus devisée.
In his interdum ceremoniis equites ad mensam ministrabant. Charta Alfonsi Imperat. ann. 1258. pro Frederico Duce Lotharingiæ apud Hieron. Vignerium in familia Alsatica :
Et de infrascriptis dignitatibus et feudis primum vexillum damus tibi pro Ducatu in feudum : in quo, et per quod, debes esse summus Senescallus in aula nostra citra Rhenum, et debes nobis servire in annalibus festis de primo ferculo eques. Et si contigerit ire ad Parlamentum cum armis contra Regem Franciæ, debes facere nobis antecustodiam in eundo, et retrocustodiam in redeundo.
Octavianus de S. Gelasio de Expeditione Neapolitana Caroli VIII. Regis Franciæ :
Et souppa en la grant sale dudit Chasteau, où l'on monte à plusieurs degrez de pierre, et fut servi par le grant Seneschal de Naples tout à cheval, habillé tout de blanc en tous ses mets, et force trompetes et clerons.
Id porro siluit Ammiratus tom. 1. de Famil. Neapol. ubi multa habet de Officio Senescalli Neapolitani. Sed et ex Bulla Caroli IV. Imper. de Electione Regis Roman. cap. 27. docemur, in solemnibus Imperatorum Curiis Electores seculares ad mensam Equites ministrare solitos. Vide Dion. Salvaingum de Usu feud. pag. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem munus obibant Dalphini ad mensam Imperatorum ex concessione Alphonsi Imperatoris qui Albertum de Turre Senescallum regnorum Viennæ et Arelatæ constituerat. Charta ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 121 :
Cum ipse vir nobilis Albertus dom. de Turre de regno Arelatensi et Viennensi noster fidelis, nostræ clementiæ humiliter supplicaverit, ut eidem, cum in dictis partibus fuerimus, ut Dapifer qui vulgariter dicitur Senescallus, fercula liceat ponere ante [] nostram regiam Majestatem, etc.
Exinde vero ut a communibus Senescallis distinguerentur, Archisenescallos sese inscripserunt Dalphini, ut patet ex Charta ann. 1338. tom. 2. laudatæ Hist. pag. 365. col. 1 :
Humbertus Dalphinus Viennensis..... ex largitione imperialis benevolentiæ Archisenescallus perpetuus regnorum Viennæ et Arelatis, ad cujus officium jurium imperialium observatio et Imperii obviare jacturis et periculis noscitur pertinere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id unum erat ex Senescallorum privilegiis, ut res ad victum necessarias pretio regio comparare possent. Statutum Philippi Pulchri ann. 1308. tom. 1. Ordinat. pag. 459 :
Commandons quant as vivres, que nous, la Royne notre compaigne,... le Chamberier.... auront la prise aus vivres et à nostre pris. Item, li Seneschaus et li Chancelier de France.
Vide Pretium Regium.
Senescalli munus, in rebus etiam bellicis præcipuum fuit. Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciæ :
Comes (Andegavensis M. Senescallus Franciæ) cum in exercitu Regis fuerit, vel ierit, protutelam faciet, et in reditu retutelam : et quidquid ei acciderit sive bonum, sive malum, ore domini Regis inde non vituperabitur.
Ubi protutela et retutela sunt, uti voca mus, antegarda et retrogarda. Chronicon Mauriniacense, de Stephano Garlando Franciæ Cancellario :
Defuncto Willelmo Ancelli Dapiferi germano, Stephanus Cancellarius..... frater amborum Major regiæ domus effectus est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo, qui Diaconatus fungebatur officio, militiæ simul post Regem duceret principatum.
S. Bernardus Epist. 78. de eodem Stephano :
Ut Clericalis constat non esse dignitatis, Regum stipendiis militare, sic nec regiæ majestatis, rem fortium administrare per Clericos. Denique quisnam Regum suæ unquam militiæ Clericum præfecit imbellem, et non magis quempiam fortissimum ex Militibus ?
Ibidem :
Quis sane non miretur, imo detestetur, unius esse personæ, et armatum armatam ducere militiam et alba stolaque indutum in medio Ecclesiæ pronuntiare Evangelium, tuba indicere bellum militibus, et jussa Episcopi populis intimare.
Apud Rigordum ann. 1184.
Theobaldus Comes Blesensium Franciæ Senescallus, Princeps militiæ Regis
dicitur. Surita lib. 1. Indic. Rerum Aragon. ann. 1055 :
Raimundus Berengarius Barcinonensis Comes et Almois ejus uxor Senescaliam Cataloniæ Raimundo Myroni tradunt : quod genus imperii præcipua rerum bellicarum administratione adjuncta, ad strenuos in primis viros et virtute potentiaque præstantes, et Comitum Barcinonensium propinquitate conjunctos deferri consuevit, summæque rerum præficiebantur : penes quos opes et arcana regni in Gallia spectarent.
Assisiæ Hierosolym. cap. 8 :
Les Chasteaux et les Forteresses du Roy le Seneschal les peut et les doit revisiter, et faire leur avoir, ce que mestier leur est, eschangier et remuer sergens,... et les devant dits Chasteaux et Chastelains doivent estre obeissans à lui et à son commandement, sauf commandement du Roy, ou de celui, qui tendra son leue, etc.
Charta Philippi Augusti ex Tabulario S. Martini de Campis, qua Ecclesiam S. Martini Pontis Isaræ ab omni exactione immunem statuit :
Ita tamen, ut quod expeditiones nostras et equitatus nostros in hominibus in prædicta terra morantibus retinemus, qui neque a Præposito, neque ab aliquo ministrorum submoneantur, [] nisi ex præcepto nostro, vel Dapiferi nostri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil fere iis argumentis clarius afferri potest, quo evincatur Senescallos exercitus ducatum præter Comites stabuli obtinuisse. Addam insuper, quod ad rem non parum conducit, Baronum Senescallos, qui ad Regiorum instar instituti fuerant, id muneris exercuisse, ut patet ex Charta Communiæ Meld. ann. 1179. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 185 :
Sciendum præterea, quoniam Communia, ubicumque ei in terra mea per litteras meas mandavero, pro negotio meo veniet. Sed postquam ad locum quem eis præfixero pervenerint, non procedent ad negotium meum quousque, aut me ipsum præsentem, aut Senescallum, aut Constabularium, aut Marescallum meum viderint, qui eos in ipsum negotium perducat.
Hinc est quod Paschasius et Duchesnius non nisi post exstinctam Senescallorum dignitatem Comitibus stabuli copiarum ducatum a Philippo Pulchro concessum fuisse volunt : quod tamen non omnino verum esse ex quibusdam Scriptoribus colligi posse existimat Cl. V. Cangius in voce Comes pag. 422. col. 3. Ipsum consule : rem malim definias quam ego.
P. Carpentier, 1766.
Et quidem in solemni regum nostrorum inauguratione ensis regius Senescallo deferendus dabatur, ut discimus ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 164. r° :
Li arcevesques mettra au Roy l'espée en la main, et li Roy la doit offrir humblement à l'autel ; et maintenant il la repenra de la main l'arcevesque et la baudra tantost au Seneschal de France, à porter devant lui en l'eglise, jusques à la fin de la messe ; et après la messe, quant il yra au palés.
Senescalli præterea vexillum Principis ac Domini in prælia efferebant. Radulfus de Diceto ann. 978. et Gesta Consulum Andegavensium, de Gaufrido Grisagonella cap. 6 :
Qui ob insignia summi et singularis meriti a Rege in præliis Signifer, et in coronatione Regum Dapifer tam ipse, quam ejus hæredes constituuntur.
Tudebodus lib. 2. Histor. Hierosol. :
Episcopus namque Podiensis sanctæ Mariæ in illa amara die perdidit suum Senescalcum, conducentem et regentem suum vexillum.
Eadem habet Robertus Monach. lib. 4. pag. 47. Le Roman d'Auberi MS. :
Seneschaus iert, m'enseigne portera.
Infra :
Pepins li Rois volentiers li otrie
Et l'oriflambe et la Seneschaucie.
Rursum :
C'est Gascelins, qui Bourgoigne a saisie,
Pepins de France li donne et otrie,
Et l'oriflambe et la Seneschaucie.
In Ordine ad benedicendum Ducem Aquitaniæ :
Quamdiu Missam Dux audit, Senescallus, vel vir illustris alius, quam voluerit, debet ensem acceptum in manu sursum elevatum tenere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senescalli etiam nuncupati urbium provinciarumque Præfecti, qui eas ab hostibus tuebantur et civibus Principis nomine jus dicebant. Translat. S. Medardi tom. 2. Jun. pag. 103 :
Nobili viro domino Carolo de Belloy..... magno Senescaldo in Picardia provincia, Consiliario regio.
Charta ann. 1517. ex Tabul. Brissac. :
Generosus vir Petrus d'Acigné miles ejusdem dom. Johannis, dum vixit, frater, suo tempore quasdam reliquias in ecclesia parochiali dicti loci [] d'Acigné, tempore quo ipse Petrus fuerat major Senescallus seu verus Gubernator ducatus Provinciæ eidem ecclesiæ parochiali contulerat.
Ottoboni Annal. Genuens. ad ann. 1194. apud Murator. tom. 6. col. 368 :
Tandem reddit se civitas ipsa Martualdo Seneschalco Imperatoris.
Gualvaneus Flamma ibidem tom. 12. col. 1019 :
Eodem tempore Senescalcus Roberti Regis Siciliæ super totum Pedemontem, castrum de Breno diœcesis Papiensis communivit. Alelmus Dapifer de Hisdin
subscribit Chartam Balduini Comit. Flandr. ann. 1112. Charta ann. 1197. ex Tabular. Calensi :
Ego Hugo de Oisiaco Vicecomes Meldensis, Senescalis Cameracensis, etc.
Senescallorum denique erat jus reddere Principis subditis, eoque nomine cæteris judicibus præerat. Lambertus Ardensis pag. 147 :
Unde propter eminentem ejus in militia fortitudinem, temperantiam atque sapientiam, eum in loco suo universæ terræ suæ Senescallum et Justitiarium sibi substituit atque Ballivum.
S. Bernardus Epist. 78. de Stephano Dapifero :
Qui Clero militiam, forum anteponit Ecclesiæ, divinis profecto humana, cœlestibus præferre terrena convincitur.
Epistola Joannis II. Archiep. Lugdun. ad Glascuensem Episcopum :
Habebam siquidem Senescallum, cui solicitudinem et curam forensium negotiorum committebam, qui pro negotiorum qualitate, non solum causas pecuniarias pertractabat, sed et criminibus et flagitiis pro consuetudine regionis puniendis præerat, etc.
Infra :
Hujusmodi quidem consolationibus utebar, sciens tamen, quod si qui proventus ex hujusmodi causa accidebant, in expensas meas conferebantur, deducto jure Senescalli mei, cui tertia pars proventuum pro solicitudine sua debebatur.
Pastorale Minus Ecclesiæ Paris. Ch. 159 :
Cum factum suum jure defensurus statuta die in aula Dom. Galonis Paris. Episcopi, justitiam tenente Ansello Dapifero Regis, ad duellum contra unum de hominibus nostris advenisset, etc.
Liber de Jure et Consuetudinibus Normanniæ, seu vetus Consuetudo Normanniæ Latine reddita cap. 10. de Senescallo :
Solebat antiquitus quidam justitiarius prædictis (justitiariis) superior per Normanniam discurrere, qui Senescallus Principis vocabatur. Iste vero corrigebat, quod alii inferiores deliquerant : terram Principis custodiebat : leges et jura Normanniæ custodiri faciebat : et eos a servitio Principis amovebat, si eos videret amovendos.
Vide ibi plura in hanc sententiam. MS. :
A Alain, qui estoit si hom,
Par l'Archevesque de Roem,
Livra sa terre en comandise,
Come à Seneschal et Justice.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem illustrat Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1180. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 944. qua Theobaldus Senescallus controversiam quæ ad Regem relata fuerat, dirimit :
Subjecerat autem utraque pars se nostro arbitrio. Unde Comes Theobaldus nostri auctoritate arbitrii, de querimoniis clericorum, quod prædictum est judicavit.
Sed et inferiores Senescalli eodem jure gaudebant. Charta ann. 1325. ex Tabul. S. Florentii :
Et si casus emergat coram Senescallo Prioris pro quo aliquis debeat ad pœnam sanguinis condempnari, Senescallus Prioris supplicabit officiali in definitione causæ quod sibi destinet aliquem probum virum, nec Senescallum vel Subsenescallum, qui ipsum consulat et adjuvet ad justum judicium faciendum. [] Senescallus autem Prioris requiret destinatum sibi ab officiali quod sibi accommodet patibulum, et per gentes Episcopi adjuvet ipsum ad executionem faciendam. Quod si facere distulerit ultra unum diem, Senescallus Prioris poterit executionem facere ad furcas Prioris.
Quod vero cæteris judicibus præerant, non obscure significant computi ann. 1202. et 1217. ex quibus constat Præpositos certam Senescallis pensionem exsolvisse, ut observat D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 508.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem jurisdictio, scilicet jus dicendi, Senescallis recens institutis est attributa. Ejusmodi sunt quos in Delphinatu instituit Ludovicus XI. quibus Edicto suo concedit
Jurisdiction haute, moyenne, basse, mere, mixte, impere en tout et partout, comme ont et ont accoutumé d'avoir les Baillifs en France.
P. Carpentier, 1766.
Encal, ea notione, pro Senechal, bailli, legitur Baiocis in Epitaph. :
Ci gist l'Encal Cranctot,
Ly fut qui cacha S. Gerbot ;
Len mal le prit le jour de Pagues,
D'enpeux sen ventre n'ut relague.
Ah Dieu ! combien il chia !
Dite po ly Ave Maria.
Apud Anglos, Senescallus tenet locum Capitalis Justitiarii, cujus vices gerit, et proprias causas Regis terminare consuevit, et falsum judicium ad veritatem revocare, et conquerentibus absque Brevi justitiam exhibere, et alia facere quæ habet Fleta lib. 2. cap. 2. § 2. cujus Jurisdictio Virgata Regia dicitur, continetque 12. leucas in circuitu Regis, ubicumque fuerit. Adde cap. 3. § 4. etc. Hinc in Legibus Henrici I. Regis Angl. Dapiferum, Regis aut Baronum judiciis præsidentem legimus, cap. 7. 33. 42.
Cujusmodi vero Senescalli munus fuerit in justitia administranda, docet Statutum Edwardi I. Regis Angliæ, quod descriptum legitur in Regesto Constabulariæ Burdegalensis fol. 78 :
Senescallus Vasconiæ, qui pro tempore fuerit, teneat quatuor assisias in quatuor quarteriis anni in Burdegala, ubicumque melius sibi viderit expedire, et alias quatuor in Vasatensi, et alias quatuor in partibus S. Genesii, et quatuor in partibus Aquitaniæ et Bajonæ, si casus exegerit, et omnes istas teneat personaliter, et non per alium, nisi causa majoris negotii terræ, vel ægritudinis, fuerit impeditus. Et in prædictis assisiis agentur causæ, tangentes proprietates nostras, et dominium nostrum : ac etiam causæ tangentes proprietates et dominia Baronum et magnatum nostrorum partium illarum : et non illæ causæ seu negotia, quæ per Auditores causarum Burdegalenses, vel per loca sua tenentes in Burdegalensi, Vasatensi, et ultra Landas, aut alibi audiri poterunt et determinari. Et quod idem Senescallus ad minus semel in anno supervideat, et visitet alias Senescalcias dicti nostri Ducatus : et sic in qualibet Senescallia ad minus ad unam assissam Sen. loci, si commode fieri potest per annum. Et visitet personaliter quolibet anno ad minus semel singulas Baillivas Vasconiæ, et visitando corrigat, corrigendo et habeat continue secum unum virum jurisperitum, qui sciat consuetudines terræ, et ipsi consulere in suis agendis : Et habeat continue unum virum discretum ultra Landas, locum suum tenentem, et percipiat annuatim pro omnibus per manus Constabularii Burdegalensis duo millia librarum Burdegalensium ad quatuor anni terminos : et idem Senescallus non percipiat ab aliquo Bajulo Regis aliquam [] pecuniam Regis, nisi de voluntate et mandato Constabularii Burdegalensis.
Infra :
Item ordinatum est, quod Senescallus Vasconiæ principalis faciat, ordinet et constituat per totum Ducatum Subsenescallos, judices, defensores, auditores causarum, custodes sigillorum, contractuum, Procuratores et Advocatos in negotiis Regis, ubique per sigillum dicti Ducatus, tales pro quibus velit respondere, et cuilibet eorum conferat feoda et vadia in ista ordinatione superius advocata.
Quæ sequuntur in ea ordinatione, Constabularium Burdegalensem spectant. Senescallo Aquitaniæ suberant cæteri Senescalli ejusdem provinciæ, Santonensis, Lemovicensis, et Cadurcensis, qui Subsenescalli, Majoris Senescalli respectu, semper nuncupantur, in Statuto ejusdem Edwardi de Senescallis Aquitaniæ, in laudato Codice fol. 80.
Addendum præterea videtur hoc loco, quod de Senescallorum officio habet vetus Consuetudo Normanniæ 1. sect. 1. part. cap. 5 :
Icelui Seneschal si corrigoit, et adrechoit tous les erreurs et tous les maux, que les Sousergens fesoient au comun pueple, et dequoy les Baillis n'usoient pas droiturierement, et toutes les complaintes, qui à luy venoient, et les quereles benignes. Il oet et les determinoit, et faisoit mener à ycelle fin qui leur étoit deuë de droit. Et si corrigoit les Sousergens de leur delis et de leurs mesfais, que il fesoient par leur outrage, etc. Les forez et les haies del Prince il regardoit et visitoit de 3. ans en 3. ans, et faisoit renouveller et amander, et de tous les forfets, que l'on y fesoit il en enqueroit, etc. Et si entendoit principalement à garder et fere garder bien et fermement le pes del païs et de la terre : et en ytelle maniere le Seneschal dessusdit aloit par tous les lieux et les contrées de Normandie de 3. ans en 3. ans, et visitoit diligement tretoutes les Baillies et les Sergenteries de la terre, etc.
Addit deinde ejus munus fuisse,
de s'enquerir des crimes enormes, comme de rapt, d'incendie, et de meurtre, et d'en faire faire la punition par les Baillis: Des tresors trouvez par avanture, et de tous les werechs, que la mer jette, et autres droits, qui appartiennent au Prince : des eaux et de leurs cours, etc.
Adde Assisias Hierosol. cap. 8. Consuetud. Beneharnensem tit. de Senescallo, Bononiensem art. 9. etc.
Senescalli igitur id muneris obibant, ut Ballivi et Senescalli Regii. Verum Senescalli potissimum appellantur in iis provinciis, quæ, antequam Coronæ Franciæ unirentur, Principibus suis paruerant : cum Baillivos habere solius Regis sit. Id potissimum constat ex Statuto S. Ludovici ann. 1254. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. 67. ubi Latinus sermo ad remotiores provincias directus, Senescallus habet loco vocis Bailli, uti præfert versio Gallica pro partibus propinquioribus. Idem discimus ex intercessione Officialium Ducatus Bituricensis contra erectionem Baillivatus Duni Regii :
Item et du temps, que ledit Duchié fut depuis baillié à mondit sieur de Berry, qui fut l'an 1356. et qu'il y eut lors Seneschal de par luy, et non pas Bailly, pour cause qu'il n'estoit pas en Royauté : Ledit Seneschal avoit pareillement son Siege et Auditoire audit lieu de Dun le Roy, comme és autres lieux dessusdits : mais bien est vray, que lors fut ordonné par le Roy avoir Bailly Royal à S. Pierre le Moustier, pour les païs de Bourbonnois et autres contrées, et exemptions d'ilecques, qui paravant soloient [] ressortir audit Siege de Dun le Roy : Et pour ce qu'il n'y avoit point de Bailly Royal en Berry fors Seneschal, et par ainsi le temps passé que iceluy Duchié de Berry a esté en Royauté, et depuis és mains de mondit Seigneur de Berry, n'a eu audit lieu de Dun le Roy Bailly ne Officier Royal.
Senescallorum munus posterioribus sæculis fere semper hæreditarium fuit, et certis non modo familiis, sed et prædiis addictum. Quemadmodum enim Reges nostri Comites Andegavenses perpetuos suos Senescallos : ita Principes ac Barones alii suos perinde crearunt. Quippe Vicecomites Thuarcenses Comitum Pictaviæ, Domini Joinvillæ Comitum Campaniæ, Domini de Brezé Ducum Normanniæ, Domini de la Puisaie Comitum Perticensium, Domini Spineti Comitum Atrebatensium, Domini d'Estrée Comitum Bononiensium, etc. Senescalli exstitere. Scribit Willelmus Brito lib. 8. Philipp. Philippum Augustum Domino des Roches Comitatum Andegavensem donasse : at hunc ejusdem Comitatus Senescallum sese duntaxat inscripsisse, quem titulum ad posteros transmisit :
Non tamen usurpat Comitis sibi nomen habendum,
Imo Senescallum quasi se minuendo vocavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plenius æquo dominum des Roches laudare videtur Willelmus Brito. Nihil certe mirum quod Senescallum comitatus Andegavensis duntaxat sese inscribit, atque a Comitis Andegavensis nomine abstinet ; utpote qui Senescalliam tantum, hoc est, præfecturam hujus provinciæ, non Comitatum obtinuerit a Philippo Rege ; quod manifestum fit ex ejusdem Regis hac de re Charta ann. 1204. quam post Menagium Histor. Sabol. pag. 193. hic integram referemus, cum infeodatorum Senescallorum jura fuse exhibeat :
Noverint universi, præsentes pariter et futuri, quod hæc sunt jura quæ Guillelmus de Rupibus Senescalus Andegavensis habet et habebit in Senescallia Andegavensi, Turonensi et Cenomanensi. Ipse nihil accipiet in dominicatis redditibus nostris Andegavensibus, Turonensibus et Cenomanensibus. Scilicet idem Senescalus debet habere de Præpositis et præposituris, de singulis L. libras. Unam marcam argenti ad pondus Turonense, quam Præpositi persolvent pro præposituris. Si nos vendiderimus nemora nostra, nichil de venditione nemorum habebit. Præterea nullam coustumam habebit in forestis nostris. Et si nos fecerimus demandam vel talliam in Christianis vel Judæis de Senescallia Andeg. Turon. et Cenoman. illa demanda levabitur per manum prædicti Senescali ad opus nostrum, per legitimum compotum et scriptum : sed idem Senescalus nichil habebit de demanda illa vel tallia. De omnibus aliis, tam forefactis et expletis et servitiis, quæ a prædicto Senescalo fient, habebimus duas partes, et Senescalus tertiam partem. Præterea sciendum est quod dictus Senescalus neque per feodum, neque per consuetudinem potest quærere custodiam castellorum vel fortalitiarum nostrarum. Et si nos eidem Senescalo forte aliquod castellum vel fortalitiam ad custodiendum tradiderimus, vel alicui ex parte nostra, idem Senescalus reddet nobis et hæredibus nostris, vel certo nuncio nostro cui credi debeat et qui litteras nostras patentes super hoc adferat, castella et fortalitias integre : quotiescumque ea requisierimus, vel hæredes nostri. Hæc omnia servanda bona [] fide juravit dictus Senescalus, nobis et hæredibus nostris in perpetuum. Et nos recepimus de omnibus supra dictis, sicut prædictum est, eumdem Senescalum in homagium ligium ; ita quod idem Senescalus et hæredes ejus de uxore sua desponsata, tenebunt hæc omnia in homagium ligium, sicut prædictum est. Quod ut, etc.
Vide D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 643.
P. Carpentier, 1766.
Quod ad dominos Joinvillæ pertinet, id juris non ita antiquitus adsertum fuit, quin a comitibus Campaniæ iis aliquando fuerit denegatum. Id patet ex Charta Blanchæ comit. Campan. et Theob. ejus filii ann. 1218. ex Chartul. Campan. fol. 282. v° :
Cum Symon dominus Joinvillæ Senescallus Campaniæ....... senescantiam ipse et hæredes ejus jure hæreditario petebant, ego et filius meus non recognosceremus esse verum hoc, pro bono pacis et ut ipsum ad amorem nostrum reduceremus, senescantiam sibi et hæredibus suis jure hæreditario concessimus habendam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senescallis Regiis fere suppares sunt Baronum et Principum Senescalli, quibus perinde hæc dignitas in feudum concessa est. Comitum Campaniæ Senescallus Chartam subscribit ann. 1179. pro Communia Meldensi. Exstant alia ejusdem rei exempla apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 636. et tom. 1. Histor. Dalph. pag. 121. et seq. Charta ann. 1243. ex Tabular. Castri Brientii :
Nobilis vir Guillelmus de Thoarz concessi nobili viro Gauffrido domino Castri Brientii et ejus hæredibus totam Senescalliam de Candé et de Leon... et ipsum de eadem Senescallia in hominem recepi, cum sibi et hæredibus ejus ratione hæreditarii pertineret.
Charta ann. 1269. ex Tabular. Dom. de Carcado :
Oliverius Senescallus vicecomitatus de Rohan. Cum in curia nobilis viri Johannis Ducis Britanniæ inter nobilem virum Alanum vicecomitem de Rohan ex una parte et me ex altera contentio verteretur super hoc quod ego dicebam quod non poterat ponere allocatum præter me ad tenenda placita sua in vicecomitatu de Rohan, eo quod suus eram Senescallus feodatus, etc.
Ita apud Germanos Imperatores, Comes Palatinus perpetuus est Imperatoris Senescallus ac Dapifer. Rudolphus Imper. Senescalliam hæreditariam Regni Burgundiæ Humberto Domino Turris et Cologniaci concessit, literis datis Viennæ 2. Non. Januar. Indict. 6. regni 5. quæ habentur in Regesto Delphinorum Herouvalliano. V. supra.
Seneschalcus, Domnæ Judith Imperatricis dicitur Altmarus, in Vita Aldrici Episcopi Cenom. num. 47.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senescallus Major Papæ, apud Cencium in Ord. Rom. cap. 34. tom. 2. Musei Ital. Mabill. pag. 201.
P. Carpentier, 1766.
Senescallus Flandriæ. Charta ann. 1187. in Cartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 25. v° :
Ego Henlinus Dapifer Flandrensis....... cum dominarer super totam terram, quæ fuerat Reinaldi de Roseto, etc.
P. Carpentier, 1766.
Senescallus Magnus regni Neapolitani, in Hist. Franc. Sfortiæ ad ann. 1423. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 177.
Senescallos etiam suos habuere Ecclesiæ, ut est apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 187. et in Charta Guarini Episcopi Ambian. ex Tabulario Abbatiæ S. Fusciani. Epistola Joannis de Vitriaco de Captione Damiatæ :
Salutant vos socii nostri et amici... Joannes de Cameraco Cantor noster, Henricus Senescallus [] Ecclesiæ nostræ, etc.
Vide Will. Thorn. ann. 1197.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesiarum scilicet redituum administratores, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1403. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 25 :
Alard Remons clochemant de l'église de S. Quentin en Vermandois et Gerart Casse aussi clochement de ladite église, se complaignoient l'un à l'autre de ce qu'il leur sembloit, que le Séneschal de laditte église avoit mal paié leur salaire ou desserte, de deux solz ou environ, etc.
Haud scio an eadem notione Senescallus Academiæ Oxoniensis occurrit in Hist. ejusd. Universit. lib. 2. pag. 141.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Duo distinguendi videntur in Ecclesiis Senescalli : unus secularis qui descriptis supra muniis fungebatur, hoc est, jus Ecclesiæ subditis dicebat cæteris judicibus præfectus, vexillum deferebat in exercitu, Episcopo in solemnioribus cæremoniis ad mensam ministrabat. Ejusmodi fuit Ecclesiæ Diensis Senescallus, ut colligitur ex Charta ann. 1201. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 121. col. 1 :
Silvio de Crista habet ab antiquo feudum ab Ecclesia B. Mariæ Diensis et Episcopo ;..... pro hoc feudo.... cum Episcopus Diensis vel Ecclesia exegerit infra xiiii. diem, nulla obtante exceptione vel dilatione,..... debet ipsius Episcopi vexillum deferre, et cum de novo civitatem consecratus intraverit, ad mensam prima cibaria ante ipsum ponere.
Ejusdem dignitatis fuisse videtur Hugo Dapifex Episcopi Parisiensis, qui cum Balduino Regis Dapifero subscribit Chartam Goffridi Episc. Paris. ann. 1070. inter Instr. Hist. Sangerm. pag. 31. Alter Senescallus Clero adscriptus erat : quin etiam aliquando inter dignitates ecclesiarum annumeratus, ut docent Statuta Clementis IV. PP. ann. 1267. pro Eccl. Aniciensi, apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 480 :
Stephanus Archidiaconus et Dapifer
subscribit Chartam ann. 1151. apud Severt. Hist. Episc. Matiscon. pag. 139. Hujus nihilominus ecclesiastici Senescalli munus circa dapes et mensam Canonicorum versabatur ; unde dignitas temporaria dicitur ab Hemereo loco citato. Chartul. Eccl. Matiscon. sub Ludovico IV. Reg. Franc. :
Ego Teotbaldus Comes et uxor mea Berta damus Ecclesiæ Matisconensi...... servum Arlemannum et uxorem ejus cum infantibus quinque ad ministerium Seneschalli ibi ad refectorium servientis.
Atque eam ob causam Senescallus in Ecclesia S. Martini Turonensis aliisque, ut par est credere, necessaria ad lotionem pedum in Cœna Domini præparabat. Rituale S. Martini apud Marten. de Antiq. Eccl. Discipl. pag. 279 :
Post Seneschallus in supelliceo affert baculum pictum et cymbalum auratum, cellerarioque parumper sonante, venit Seneschallus et juvenes cum eo aquam et mappas offerentes ad pedes presbyterorum et clericorum abluendos.... Quo facto Seneschallus et juvenes vinum in sciphis afferentes ante decanum et majestatem cantant alta voce Benedicite..... Et hoc facto, bibunt juvenes et Seneschallus.... De tela grossa emuntur ad pedes tergendos 8. ulnæ, quarum medietas est Seneschalli, et medietas et baculus pictus est cellerarii.
Hæc Senescallorum in duas classes distributio maxime elucet in Ecclesia Lugdunensi, cujus senescalliam secularem obtinebat ann. 1251. Hugo de Turre ex Charta quæ legitur tom. 1. Hist. Dalph. pag. 191.
Is, ut habet Epist. Johannis II. Archiep. Lugdun. superius laudata, non solum causas pecuniarias pertractabat, sed et [] criminibus et flagitiis pro consuetudine regionis puniendis præerat : unde, addit idem Pontifex, tam nos quam antecessores nostri diligenter attendebamus, quod is qui ejusmodi exsecutioni deputatus fuerat, ad sacros Ordines deinceps non promovebatur.
Exstitere tamen hujus Ecclesiæ Senescalli qui Sacerdotii honore illustres fuerunt ; inter quos Girinus quidam, cujus anniversarium annotatur 3. Nonas Septembris in Obituario MS. Eccl. Lugdun. Anniversarium Magistri Girini Sacerdotis ; idem haud dubie qui Senescalchus dicitur in Charta ann. 1151. tom. 1. Macer. Insulæ Barbaræ pag. 84. Et Jacobus de Festo, ex eod. Obituar. ad xv. Kal. Novembr. :
Magister Jacobus de Festo Sacerdos et dapifer refectorii qui legat ecclesiæ Lugduni cxx. lib. Viennenses pro anniversario suo.
Alios senescallos itidem sacerdotes exhibet quorum nomina silebimus. Ut ut est Senescallo assignantur officia quæ in laicum hominem convenire non possunt, in Statutis ejusd. Eccl. Lugdun. MSS. ann. 1175. ex Bibl. Sangerman. :
Feria iv. (Quadragesimæ) qua cantatur officium Dum sanctificatus fuero, primam epistolam legat puer, qui Missæ deservit, et canonicus cujus est epistola, cantet primum responsorium ; tractum Ad te levavi debent cantare Dapifer et panetarius.
Passim in Instrumentis ejusdem Ecclesiæ Dapifer refectorii inscribitur : unde manifestum fit hujusce Senescalli præcipuum munus fuisse ut refectorium seu mensam canonicorum dapibus necessariis instrueret. Statuta MSS. superius laudata, ubi de lotione pedum :
Alia quæ hic non licet exprimere, debent disponere et ordinare Dapifer et Panetarius refectorii.
Alia Statuta ejusd. Eccl. ann. 1251. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 73 :
Ordo diaconatus levat omnes canonicos supra chorum, et quatuor de præbendariis ecclesiæ, scilicet Dapiferum, Panetarium, Pincernam refectorii, et Magistrum Scholarum.
Vide Menester. in Hist. Lugdun. pag. 330. et sqq. Severt. Histor. Episc. Matiscon. pag. 125. 138. 139. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obtinuit etiam hæc dignitas apud Templarios, ut discimus ex Epistola ad Magistrum Militiæ Templi inscripta apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 511 :
De ...... Dei gratia pauperis Militiæ templi Magistro, domino et patri suo frater A. ejusdem Militiæ Dapifer dictus, etc.
Senescalli, nescio an iidem, de quibus supra, apud Ingulfum pag. 865 :
Duoque milites Senescalli Wiburtus et Leofricus, etc.
Infra :
Ipseque cum suis Senescallis in acie media versabatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nec magis mihi compertum est qui sint Senescalli quos Notariis adscribunt Litteræ Philippi Pulchri Franc. Reg. ann. 1291. tom. 4. Ordinat. pag. 20 :
Instrumenta facta a publicis Notariis vel a Senescallis suis creatis vel creandis, illam firmitatem habeant quam habent publica instrumenta ;
nisi Grafiarios vel Vicenotarios esse dicas, qui Prænotarii nuncupabantur. Vide in hac voce. Notarii sunt publici vel a Senescallis suis creati.
P. Carpentier, 1766.
Senescallus, Qui alterius vices gerit ; quæ primaria est hujusce vocis significatio, juxta Hickesium. Libert. Cadom. ann. 1426. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 569 :
Debebant ipsi jurati apponere seu instituere Senescallum et procuratorem, pro eorum juribus servandis et defendendis.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem originis est vox Gallica Séchal vel Seschal, eadem omnino quæ [] Seneschal, qua in Foresio significatur ille, qui iis disponendis, quæ ad festum celebrandum pertinent, præfectus est. Lit. remiss. ann. 1477. ex Reg. 201. Chartoph. reg. ch. 29 :
En faisant laquelle feste (de Therye en Forée) a tousjours acoustumé avoir quatre maistres d'icelle feste, qui se appellent Chechaulx (sic) ; desquelx quatre Seschaulx, etc.
Ibidem : Chessaulx et Séchaulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seneschaliatus, ut Senescallus, in Obituario MS. Eccl. Morin. fol. 21 :
Item locum-tenenti generalis Seneschaliatus, dominis Advocato et Procuratori Regis, Majori dictæ urbis, cuilibet 4. sol.
Senescalcia, Dignitas Senescalci, apud Hugonem de Cleeriis, etc. Chronicon Mauriniacense :
Reversus ad semetipsum, Senescalciam, quam jure possidere se dicebat hæreditario, dimisit.
Item
P. Carpentier, 1766.
Senescalcia, Præfectura : nam Præfecti nuncupati aliquando Senescalli. Charta ann. 1277. inter Guid. Pagani et Guill. de Ruenilla præcept. de Mureta diœc. Lugd. :
Dicebat dictus Guido se habere jus percipiendi singulis annis in dicta grangia (de Comba) .... tres eminas avenæ censuales pro quadam Senescalcia, seu nomine Senescalciæ cujusdam, quam dicebat se habere in grangia.
Quæ vox minus bene, ut opinor, per Gallicam Seigneurie redditur in veteri Chartæ ejusdem versione.
Senescalatus. Knyghton. lib. 2. cap. 2 :
Rex Henricus dedit Comitatum Leicestriæ cum... Senescalatu Angliæ Edmundo filio suo.
Perperam Senescatus infra.
Senescaria, lib. 1. cap. 5 :
Tertius filius vocatus est Godardus, quem feoffavit in Senescaria Daciæ.
Senescallia, et Senescalea, apud Willel. Thorn. ann. 1197.
Senescallia, Munus Senescallorum, quos Communes vocabant. Silvester Giraldus in Itinerario Cambriæ pag. 853 :
Hic primo claves a Clavigero præripiens se ad Seneschaliam domus regendam impudenter ingessit. Eam tamen tam provide, ut videbatur, tamque prudenter administrabat, ut omnia sub ejus manibus abundare, nullusque defectus in domo fieri posse videretur.
P. Carpentier, 1766.
Senescaucia, Dignitas et officium Senescalci. Charta ann. 1229. ex Cod. reg. 9612. T :
Renerius petebat Senescauciam Lingonensem, quam ad seipsum jure hæreditario spectare asserebat.
Rursus et iterum ibi occurrit.
P. Carpentier, 1766.
Senescalla, Mulier, quæ jure successionis Senescalliam in feudum possidet. Chartul. Bonor. Hom. laudatum a Menag. in Hist. Sabol. pag. 213 :
Johanna domina de Credonio, Senescalla Andegavensis. Janne de Craon Séneschalle d'Anjou en femme lige de la séneschaussée d'Angiers, du Mans et de Tours, etc.
ex Reg. Cam. Comput. Paris. ibid.
P. Carpentier, 1766.
Senescalissa, Eodem intellectu, vel uxor Senescalli.
Domina Agnes Senescallissa Rhedonensis
, in Charta ann. 1210. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 819. Alia ann. 1233. ex Cod. reg. 9612. T :
Adelina uxor Girardi militis de Brisseio, hominis ligii Beatricis dominæ Jonvillæ, Senescalissæ Campaniæ, etc. Senescalla,
in Ch. ann. 1235. ibid. Rursum alia ejusd. ann. :
Ge Biatriz dame de Joinville, Senschale de Champagne, etc.
Chartul. monast. de Escureio ex Ch. ann. 1234.
Ge Beatris done de Joinville, Sénescalisse de Champagne, etc.