![[]](img/image.png)
RAMULARIUS. Glossæ Græc. Lat. Philoxeni :
A Ramulariis, ἀπὸ τῶν ἀντεπιτρόπων.Vulcanius suspicatur legendum esse A ravulariis vel A rabulariis ; Martinius vero nihil mutandum censet, quod ἐπίτροπος procurator sit vel tutor, et ἀντεπίτροπος, Qui vices agit tutoris, quasi ex eo ramulus.