« »
 
[]« Rangeator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 014c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RANGEATOR
RANGEATOR, Anglis Ranger, Præfectus seu custos saltuum, vel ab Anglico to range, Vagari, quia ipsius est saltus circuire et perlustrare, ne quid illicitum in iis fiat ; vel a Gallico Ranger, Ordinare, disponere, quia res quæ ad saltus pertinent, disponit. Charta ann. 1416. apud Rymer. tom. 9. pag. 385 :
Literas patentes de officio capitalis Rangeatoris forestæ de Waltham, Reginaldo Aveignant pro termino vitæ suæ habendo, confectas..... sigillavit.
Vide Nomolexicon Thomæ Blount in Range, et Etymologicon Skinneri in Ranger. Hæc postrema vox ab iisdem Anglis etiam usurpatur pro rei venatoriæ Præposito, quod plerumque unus idemque sit et Custos saltuum et rei venatoriæ præfectus.