![[]](img/image.png)
RASEGA, f. Officina ubi secatur serra, Italis Rasega, nostris Scie. Statuta
criminalia Riperiæ cap. 194 :
Aliqua persona non audeat facere aliquam ordinationem, per quam aliquæ personæ communitatis Riperiæ prohibeatur ignis, aqua, molendina, Rasegæ, vel alia quævis commoditas vel utilitas tollatur, vel impediatur, sub pœna libr. centum.Chronicon Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 865 :
Item combusta fuit domus, ubi erat Rasega, quæ dicebatur esse Balantiæ de Baxanis, et quæ Rasega erat prope turrim de Crescentiis... et ipsam Rasegam et domum dominus Machides quondam domini Alberti Militis de Suardis impegnaverat suprascripto Balantiæ, et ideo combusserunt.Vide Resea.