![[]](img/image.png)
RASPANTES. Theodoricus de Niem lib. 2. de Schismate cap. 15 :
In eadem civitate Perusina sunt tres ordines seu status civium. Nam quidam sunt Nobiles, qui dicuntur Beccarini, et post eos majores de populo, qui Raspantes nuncupantur, et minutus populus.
P. , 1766.
◊ Poggii Braccol. Hist.
apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 298 : Erant in civitate factiones duæ, Gibellinorum et Guelphorum, capita vero Agnelli, Raspantes dicti ; et Gambacurtæ, qui Bergolini cognominabantur.